useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 243
Signature: 243

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
252. Wibaldus Guidoni diac. card. S. Mariae in porticu scribit, se Conradi regis animum a Graecis corruptum placasse. Addit de litteris Bernhardi abbatis Claraevallensis, Theode- wini S. Rufinae episcopi, senatorum Romanorum; de Hein- rico notario ad papam misso. (M. 225.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 243, S. 392
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 243, S. 392

    Graphics: 
    x

    1150 Reverendo patri suo et domino G(uidoni) sancte Romanae Apr."20 aecclesiae diacono cardinali* frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholicad, exiguas orationes et devotum servicium.

    Si assiduitas familiaritatem, si familiaritas vel obsequium nobis apud vestram excellentiam dilectionis gratiam peperisset, auderemus celsitudini vestrae quaedam tutius scribere; et a vobis fortasse quedam reciperemus, quae non essent in hoc temporis statu inutilia. Quam fiduciam apud beatae recordationis Guidonem

    a. disaipat excidisse videtur; cf. ep. 247 supra p. 370. b. cxcommunica c. c. modo om. c. d. catbolica om. cod.

    1. Heinrico Leoni. 2. Arnoldo I. 3. S. Mariae in porticu.

    WIBALDI EPISTOLA 252. 377

    cancellarium1 viginti annorum noticia et cottidie. inter nos ac- 1150 crescens karitas effecit, ita ut ei loqui et scribere tute possemus, ApTso quicquid in buccam venisset. Sane cum idem vir beatus nobis proxime scripsit*, familiariter parvitati nostrae intimare dignatus est, quod quidam rumor tam domnum papam quam curiam suam perturbasset, pro eo quod serenissimus dominus noster C(on- radus) Romanorum rex fedus cum imperatore Grecorum firmasse dicebatur, ita ut sanctam Romanam aecclesiam, catholicorum omnium matrem, graviter si posset affligere et infestare dispo- neret. Iniunxit etiam parvitati nostrae ex parte domni papae et sua et attentius exhortatus est, ut modis omnibus, quibus pos- semus, efficere studeremus, ne adversus apostolicam sedem huius- modi ffuctus insurgerent, vel, si forte aliquorum pravitate insur- gere cepissent, cum aliis aecclesiae Dei fidelibus pro viribus nostri8 compesceremus. Fecimus, quod iussit; et homini, non federe contracto set fastu et inobedientia Grecorum aliquantulum corrupto, longa cohabitatione et assidua collocutione humilitatis et obedientiae bonum instillavimus; et aliquorum verba familia- ritatis ausu severius interdum repressimus.

    Porro in capite quadragesime domnus abbas Clarevallensis* Mart. 1 misit domno regi litteras per episcopum Frisingensem*, in quibus collaudabat dominum illum Siciliae, eo quod in multis utilis et necessarius fuisset catholicae aecclesiae, futurus utilior, si non prohiberetur virtute et potentia nostri principis; de quorum pace et concordia se libenter acturum promittebat, si sciret, domino nostro non fore ingratum. Visus est hoc ipsum innuere domnus T(heodewinus) Sanctae Rufinae episcopus in litteris suis, quas post reditum suum a Iherosolima, cum per Siciliam transitum habuisset, domino nostro scripsit. Ad cuius verbi assensum nos animum nostrum et consilium domini nostri, quantum in nobis fuit, in-

    1. diac. card. SS. Cosmae et Damiani. Is paulo ante d. 6 Nov. a. 1149 obiisse statuendua est. Nam inde ab hoc die Eugenii III bullae „datae sunt per manum Bosonis S. R. E. scriptoris"; quibus quidem verbis in ipsis bullis non reperimus addita csse haec: „agentis vicem Guidonis can- cellarii". Cf. Regesta pont. Romanorum p. 616. 2. ep. 198 supra p. 316. 3. Bernhardus. 4. Ottonem.

    378 WIBALDI EPISTOLAE 252. 253.

    1150 clinare nequaquam voluimus, nisi prius, quid super haec in Apr.20 beneplacito domni papae esset, certius intelligeremus; nec tamen ei super hec scribere presumpsimus, ne videremur altiora nobis appetere et in secreta ipsius temeraria" importunitate irruere. Set quod insipientes apud vos facti sumus1, fides, quam ad sanctam Romanam aecclesiam habemus, et vestra humilis et affa- bilis benignitas nos coegerunt. Quodsi studium nostrum taci- turnitas vestra et propicia responsio adiuverint, erimus de cetero in huiusmodi officiis promptiores.

    Scripserunt senatores vestri ad dominum nostrum graves et duras adversus domnum papam epistolas*, quae ad ipsum mense ian. Ianuario perlate sunt; quarumb exempla vobis attulissemus, si ad Urbem, ut condictum fuerat, venissemus. Industriam vestram, de qua plurimum confidimus, attente monendo rogamus, ut peti- ciones nostras, quas ipsi domno papae scripsimus", ad effectum AP0S20 Perducere cure^8- Cum haec scripsimus, eramus in Fuldensi monasterio; et a curia apud Wirciburcrecesseramus*, sic ordinatis rebus, ut magister Heinricus, regie curie notarius, ad domnum papam in presenti transire deberet.

    253. Heinricus II episcopus Olomucensis Wibaldo respondet, se ad tempus nikil habere, quod a papa exigat. (M. 229.) 1150 W(ibaldo) serenissimo domino et patri suo venerabili sanctae Corbeiensis ecclesiae abbati H(einricus), Dei per pacientiam Mo- raviensium5 id quod dicitur, servitutis cum devotione orationis mutuae participationem.

    Vestrae litteras benignitatis veneratione debita suscepimus; ex quibus desiderio, quod desideravimus, vos videlicet quia sal- vum esse percepimus, gratias divinae pietati exsolvimus. Non enim vestram minus quam nostram sospitatem et prosperitatem desideramus et ab eo, haec qui prestare potest, precibus licet indignis augeri et conservari deposcimus. Quod autem fatietenus

    ,i. temerario c. b. qaornm c.

    1. 2 Corinth. 12,11. 2. supra epp. 214. 215. 216. 3. ep. 251 supra p. 374. 4. die 20 Apr. 1150. V. ibidem n. 3. 5 episcopus Olomuceusis.

    WIBALDI EPISTOLAE 253. 254. 379

    vestra pietas videre nos tanturn desideravit, grates quidem agi- 1150 mus; ipsam tamen proinde, quod nos videre non valuit, minime dolere rogamus, presentiam cuius nostri cordis a memoria nec locorum spacia nec tormenta infirmitatis continua amovere queunt. De caetero, quoniam vestrae sublimitatis excellentia pro nobis usque adeo humiliari non dedignatur, quod nostrae verbula par- vitatis domino nostro papae sese velle deferre promittat, ei hu- militer inclinamur' et, ut vestrum iter angelus Domini bonus comitetur, votis omnibus optamus. Et quoniam in presentiarum ad predictum dominum nostrum, quod deferamus, nichil aliud habemus, nostras ei continuas mandari oratiunculas, infirmitatem quoque, vestrae relatione gratiae insinuari rogamus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.