useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 97
Signature: 97

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
104. Wibaldus Heinrico Romanorum regi de Cuononis et Everardi . lite significat. (M. 87.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 97, S. 196
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 97, S. 196

    Graphics: 
    x

    1148 Glorioso domino suo H(einrico) inclito Romanorum regi, magni ac victoris Cuonradi Romanorum imperatoris augusti filio, frater Wibaldus Dei gratia id, quod est in catholica aecclesia, salutem in eo, qui dat salutem regibus.

    Ab exitu nostro a synodo Remensi remorati sumus in Sta- bulensi monasterio propter multas et varias dissensiones et pres- suras, quae sunt in terra, ac Domino cooperante nostrosque conatus confirmante, in omnibus fere locis circumiacentibus quantulamcunque pacem composuimus, versus Corbeiam in pro- ximo transire cupientes. Nunc maiestatem vestram obnixe rogamus, ut de causa, pro qua ad vestram clementiam direxi- mus, nos exaudire dignemini. In beneficiis Stabulensis mona- sterii hereditant feminae, ubi masculi non supersunt. Quidam Widricus noster ministerialis, cum haberet unicam filiam, de- functus est; cuius possessiones filius sororis ipsius Cuono occu- pavit. Postea quidam Everardus filiam prefatam predicti Widrici duxit uxorem, et secundum morem terrae omne beneficium, quod puellae a patre competebat, a nobis accepit. Verum prenomi- natus Cuono eundem Everardum de possessione expulit. Pro qua re a nobis legitime vocatus et super hoc in causam ductus, cum ab eodem E(verardo) impeteretur, quod eum beneficio suo

    a. [acob et tacob cnd.

    1. Cf. Ps. 77, 70. 2. ibid. 77, 71. 3. Reg. I. 2, 8. 4. Cf. Isai. 3, 7.

    WIBALDI EPISTOLA 104. 181

    per violentiam spoliasset et de villa quae dicitur Novavilla per 1148 vim expulisset, respondit Cuono, pretaxatam villam suum allo- dium esse et ad sese iure proprietario pertinere, et quod avun- culus suus, pater puellae quae nupserat, ipsam Novamvillam non in beneficio set in proprio allodio tenuerat sibique dimidiam partem pro dote matris suae in hereditatem dederat. E contra E(verardus) asserebat, sepe dictam Novamvillam ab avo uxoris suae Stabulensi ecclesiae in ius proprietatis pro censu quatuor denariorum fuisse contraditam et tam ab ipso quam a caeteris successoribus eius in beneficio de manu abbatis esse susceptam; quod et nos verum fatebamur, et per legalia instrumenta secun- dum indubitati iuris rationem hoc probare parati eramus. Uter- que, Cuono videlicet et Everardus, super allegatione proposita idoneam probationem offerebat et iudicialem sententiam super hoc proferri postulabat. Interrogati cum adiuratione debita mi- nisteriales nostri adiudicaverunt, E(verardo) probationem incum- bere, qui titulum legalis beneficii suo litigatori opposuerat, mi- scentes nimirum equitatem cum iure et veritatem cum iudicio. Primus in dicenda iudicii sententia fuit Franco, lator presen- tium, caeteris in id ipsum consentientibus et concorditer id ipsum profitentibus. E contrario respondit C(uono), Franconem fuisse mentitum et tam ipsum quam alios falsum dixisse iudicium. Erant autem numero 21. Super hoc ad vestrae maiestatis pre- sentiam appellavit. Nos, audito caesaris nomine et appellantis voce, nullam nobis reputantes factam iniuriam, procedere in actione cessavimus, bene de culmine regiae maiestatis confiden- tes: quod, si uterque ad vestram" curiam venerit, iuxta legalium institutionum normam vel absolutionem vel condempnationem debitam accipiet. Sin autem appellator venire neglexerit, non eum vestra censura inpunitum relinquet, nec de frustratoria pro- vocatione lucrabitur dilationem penae; ut omnes subditi vestri timeant vos, videntes, sapientiam Dei esse in vobis ad facien- dum iudicium. Quicquid vero super hoc vestra curia iudicaverit, nobis et domno H(einrico) Leodiensi episcopo et H(einrico) co-

    a. nram c

    182 WIBALDI EPISTOLAE 104-106.

    1148 miti Namucensi et H(einrico) comiti de Rupe, advocato Stabu- lensi, per litteras vestras significare dignemini.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.