useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 245
Signature: 245

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
255. Emehardus episcopus Meklenburgensis Wibaldo de mutuo inter se amore scribit. A. litteras has perferentem com- mendat. (M. 231.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 245, S. 396
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 245, S. 396

    Graphics: 
    x

    1150 Domino vere sancto et omni veneratione digno W(ibaldo) Corbeiensi abbati frater Emehardus", ille humilis et qualecun- que vas in domo magni patris familias, cum fraternae dilectio- nis obsequio, quicquid potest sincere mentis affectio.

    Si vivis et vales ac secundum Deum prosperaris in omnibus, gaudet animus meus, exultant viscera, gestit affectus. Ego enim fateor et iure debeo et libenter volo et bene possum sanctitatis tuae personam amare, virorum optime, quia parvitatem meam, sicut ab ore tuo accipere potui, etiam absentem et corporali adhuc facie incognitam propter quaedam, quae tibi ab amatori- bus meis de me bona dicebantur, dilectione tua dignum iudicasti; et presentem postea familiariusque cognitam in omni loco, ubi nos duo convenire potuimus, supra vires et merita mea honorasti. Unde desiderantissime fraternitati tuae de mea fidelitate indubi- tanter constare volo, quod, ubicunque possum et boni nominis tui famam augere et causam tueri, libenter faciam et feci et cotidie facio; quoniam similia a te exspecto. Domnum A., presentium portitorem litterarum, hominem satis afflictum et bonorum solaciis indigum, pietati vestrae attentius commendo, ut, sicut misericorditer cum eo facere cepistis, ita usque in finem

    a. Emefi r.

    1. Arnoldum. 2. episcopus Meklenburgensis.

    WIBALDI EPISTOLAE 255. 256. 381

    iuxta quod eius se causa habet cum eo facere perseveretis. 1150 Omnis enim boni principii et recti operis finis expetendus est. De cetero sit vobiscum Dominus, et vester spiritus nobiscum in ipso.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.