Monumenta Corbeiensia, Nr. 340, S. 503
Idem papa Herimanno Traiectensi episcopo. 1152 Officii nos ammonet et hortatur auctoritas, ut fidelium omnium, maxime religiosorum, commodis paterno affectu prospicere et eorum utilitati Domino auctore salubriter providere". Quocirca per presentia scripta fraternitati tuae mandamus, quatinus pos- sessiones Corbeiensis aecclesiae, quae in tua diocesi esse noscun- tur, videlicet aecclesiam de Linewert et predium de Merthen, ad Corbeiensium fratrum utilitatem ab illis, qui eas moliuntur auferre, defendas ac manuteneas; quae autem de eisdem posses- sionibus alienata seu impedita cognoveris, expedire ac recolligere nichilominus elabores. Et sic de caetero super hoc te volumus esse sollicitum, ne Corbeiensis aecclesia in eisdem possessionibus aliqua possit dampna sentire. Data Signiae 5 Idus Ianuarii.
a. debeamus excidisse videtur.
488 WIBALDI EPISTOLAE 357. 358.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 340, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/88214396-5f0f-4a3a-9938-46fb2759f782/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success