useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 309
Signature: 309

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
322. Corbeienses Wibaldo scribunt, quod ab eo Corbeiae petiissent, ut abbatiam Stabulensem abdicaret, id a sese iam non de- siderari. De praeposito queruntur. (M. 302.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 309, S. 466
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 309, S. 466

    Graphics: 
    x

    1151 Karissimo domino suo et patri W(ibaldo) venerabili abbati

    M&rtTin. Corbeiensis ecclesiae conventus eiusdem ecclesiae debitam obe- dientiam.

    Transmisimus ad sanctitatem vestram priorem nostrum et camerarium, eisque imposuimus vestrae paternitati suggerenda quedam verba ex communi deliberatione capituli nostri; quae vobis quidem, adhuc nobiscum posito, suggessisse debueramus, set consueto humanae naturae errore neglexeramus. Non de- dignetur ergo pietas vestra adhuc clementer ea attendere et so- lita benignitate suscipere. Interpellavimus sanctitatem vestram, cum adhuc nobiscum presens essetis, de relinquenda Stabulensi abbatia, hoc modis omnibus desiderantes, ut iugiter apud nos essetis et, de aliis occupationibus expeditus, nostris necessitatibus 1. V. epp. 308 et 309 supra p. 437.

    WIBALDI EPISTOLAE 322. 323. 451

    quietius et tranquillius providere possetis. Considerata autem 1151 iniquitate presentium temporum, audita etiam tribulatione et Makin. incommoditate fratrum nostrorum Stabulensium, liquido animad- vertimus, quod nostra peticio non esset congrua ad statum pre- sentis temporis, nec sine maximo detrimento suo illa aecclesia posset a vobis hoc tempore relinqui. Eapropter nostram peti- cionem de relinquenda illa aecclesia in vestro arbitrio ponimus, tempusque relinquendi eam et oportunitatem integre ad nos transmigrandi in\estra discretione et voluntate dimittimus. Si qua alia capitula vestrae mansuetudini inconvenienter proposui- mus, sicut presenti facere debuimus, pedibus vestris provoluti, paternitati vestrae satisfacimus et, ut ea de corde clementer dimittatis, humiliter obsecramus. Proxima transacta dominica prepositus in capitulo denunciavit, quod ab eadem die in quatuor septimanas panem et potum congregationi ministraret, postmo- dum vero nec haberet neque nobis ministraret. Quia ergo alium procuratorem, preposito nobis necessaria non dante, preter vos non habemus, omnem curam nostram de hoc verbo in vos proici- mus et, ut curam habeatis de nobis, tanquam omni solatio de- stituti, paternitatem vestram rogamus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.