Monumenta Corbeiensia, Nr. 350, S. 510
1152 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia ca- Febr' tholica, dilectis in Christo fratribus suis universis Walciodorensis aecclesiae filiis benedictionem et vitam usque in seculum.
Audito per famam obitu reverendi patris nostri", plurimum propter multiplices aecclesiae vestrae labores, quos in rerum no- vitate futuros formidamus, animo vobis condoluimus; et precipue, cum de verbo electionis vestrae* intelleximus, quae universitati vestrae nullam omnino utilitatem afferre poterit et personae no-
a. surau» r.
1. Theoderico. 2. Theoderici abbatis Walciodorensis. 3. Cf. ep. 308 infra p. 496.
WIBALDI EPISTOLAE 366. 367. 495
strae aliquantulum derogabit. Scire autem volumus dilectionem 1152 vestram, quod ad presens, in negotiis regni laborantes, usque Stabulaus pervenire non potuimus. Set ordinato nobis per omni- potentis Dei gratiam novo rege, et a publicis occupationibus paulo liberiores, necessitati vestrae assistere parati erimus; non quidem pro electionis verbo, set pro fraternitatis debito. Inte- rim vero ad consolationem vestram misimus vobis privilegium quod a domino et patre nostro papa Eugenio aecclesiae vestrae obtinuimus. Misimus etiam vobis litteras nostras, quas domno Metensi episcopo pro eadem causa transmittimus*, monentes in- dustriam vestram, ut eas sub omni celeritate ad ipsum perferri faciatis. Quarum exemplum cum exemplo illarum, quas Haste- riensibus transmisimus", vobis videndum destinare curavimus; quas amicis vestris et religiosis viris, et precipue coabbatibus nostris ostendi volumus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 350, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/f7a9a8f3-b13f-4ddd-a44c-dd006635c102/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success