Monumenta Corbeiensia, Nr. 98, S. 198
Monumenta Corbeiensia, Nr. 98, S. 198

1148 Heinricus Dei gratia Romanorum rex venerabili Corbeiensi et Stabulensi abbati gratiam suam et omne bonum.
Causam, quam ad nos industria tua scriptam transmiserat, diligenter inspeximus et examinavimus, et tam consilio quam iudicio curiae nostrae, et precipue ministerialium nostrorum, sententiam iudicii quam Franco protulit ratam esse censuimus; et tam ipsum Franconem quam eos, qui ipsum secuti sunt, recte iudicasse, auctoritate regia confirmamus. Eapropter con- demnamus tibi Cuononem ministerialem tuum in decem libris denariorum probatae monetae, et singulis quibusque comparibus et commimsterialibus suis in tribus libris, de banno regio, non solum pro frustratoria appellatione set etiam pro petulantiori convitio, quo ipsorum opinionem laceravit. Tu ergo, de nostra gratia et protectione confisus, dilige iusticiam, et iudicium a nobis confirmatum effectui mancipare non differas, atque ut Everardus quiete possideat, modis omnibus efficere. satagas.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 98, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/70cb8e48-b3e6-4f77-ba80-62339a47b383/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success