useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 136
Signature: 136

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
143. Wibaldus Tieboldo praeposito S. Severini Coloniensi de Iu- ditha abbatissa Gesekensi respondet. (M. 125.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 136, S. 240
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 136, S. 240

    Graphics: 
    x

    1148 Frater W(ibaldus) Dei misericordia id quod est in aecclesia catholica dilecto fratri et amico suo Tieboldo venerabili prepo- sito dilectionem et benedictionem.

    Gratum nobis valde est, quod memoria vestra firmiter re- tinet, quam sincero affectu vos a longis retro temporibus dilexe- rimus, quanto fidei studio ad vestri honoris incrementum gavisi fuerimus, et quod de his certa promissione vestra dignam re- munerationem expectamus. Recordari autem debet vestra pru- dentia, quod anno preterito, cum domnus papa Treverim esset 1147 venturuset fama referente didicissemus, quia intenderetis abba- tissam de Giseke ad presentiam domni papae perducere et cau- sam ipsius adversum nos agere, monuimus vos tanquam virum discretum et intime familiarem, ne adversus innocentem et ami- cum studium vestrum in negotio parum honesto et debili pro- cederet. Siquidem abbatissa eadem novem fere mensibus,

    1146 antequam ad regimen Corbeiensis ecclesiae accederemus, deposita 'fuit et remota a Kaminatensi abbatia per domnum Thomam car- dinalem presbiterum; atque cum per vim contra canones obtinere conaretur, ab advocato eiusdem ecclesiae non sine contumelia

    Ium. 15 fuit expulsa*. Ea remota, electae sunt per contentionem duae, et de tercia disputatum est. Cum omnia tam in spiritualibus quam in temporalibus in deterius ruerent, dominus noster rex, ad cuius ordinationem locus pertinebat, ex consilio et ammoni- tione domni papae delegavit Corbeiensi ecclesiae et nobis pre- fatae abbatiae ordinationem. His ita se habentibus, dignum 1. i. e. Nov. 1147. 2. Cf. Chronograph. Corbeiensem supra p. 57.

    WIBALDI EPISTOLAE 143. 144. 225

    duximus, ut predictum est, vestrae discretioni suggerere, ne ad- 1147 versus decreta Romani pontificis et contra precepta domini nostri regis in defensione personae illius stare videremini. Rescripsistis nobis, si bene recolimus, quod membro Coloniensis ecclesiae de- esse non possetis1. Venit tamen illa Treverim ad presentiam domni papae sine vobis, et quantum potuit in nos egit, verita- tem tacens et mendacium loquens. Set domnus papa, per litte- ras nostras veritate comperta, prefixit nobis et ipsi diem audien- tiae in concilio Remensi. Nos venimus, illa non venit. Laqueus 1148 contritus est, et nos liberati sumus". Domnus papa depositionem Mart Af suam decreto confirmavit, et possessiones, quas illa alienaverat, monasterio sub anathematis interminatione restituit. Nos, frater karissime, memores non sumus, quid vobiscum pro ea, postquam a Treveri recessit, sive per verbum sive per litteras spoponderi- mus, cum nostra promissa memoriter observare soleamus. Valete.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.