Monumenta Corbeiensia, Nr. 362, S. 523
Reverendo patri suo et domino Ior(dano) sanctae Romanae 1152 aecclesiae venerabili presbitero cardinali", apostolicae sedis legato,
a. nec c.
1. Apr. 2. 2. Heinrico V, Lothario, Conrado III. 3. tit. S. Susannae.
508 WIBALDI EPISTOLAE 378. 379.
1152 frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Dignationi vestrae multiplices gratiarum actiones referimus, quod, quamdiu in Lotharingia fuistis, memoriam nostrae parvi- tatis in magna benivolentia et benedictione habuistis nostrosque ac nostra iuxta temporis oportunitatem prompta defensione ad- iuvistis, sicut per litteras fidelium nostrorum, longe remoti, di- dicimus. Pro his igitur tam paternae misericordiae officiis et personam vestram propensius de cetero diligere et Romanam curiam attentius venerari disposuimus, ita ut neque mors neque vita nos ab ipsius caritate possit divellere. Cum revertentes ab Urbe Coloniam cum domno archiepiscopo pervenissemus, in- venimus domnum T(iebaldum) Xantensem prepositum gravi et longa infirmitate adeo debilitatum, ut, cute ossibus adherente, infirmum vix traheret spiritum. Audivimus autem priores Colo- niensis aecclesiae in magno clericorum conventu confitentes, quod predictus prepositus se ad omnem iusticiam frequenter in Colo- niensi aecclesia exhibuisset super querela, quam canonici sui ad- versus eum habuerant, cum idem canonici sepe a maiore pre- posito et prioribus pro hoc vocati venire supersedissent. Pro- inde nos, filii vestri, ausu verae caritatis, qua vos in Domino diligimus, vestrae oculatae discretioni suggerimus, ut eandem causam domno Coloniensi archiepiscopo tractandam terminan- damque remittatis, nec de gravamine prenominati prepositi vobis ab aliquo persuaderi permittatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 362, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7a773399-df7e-458d-a950-484ae8567c81/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success