Monumenta Corbeiensia, Nr. 183, S. 324
1149 Reverendo patri suo et domino H(einrico) venerabili sanctae Mindensis aecclesiae episcopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Frequenter excellentiam vestram per litteras et per nuncios rogavimus, ut aecclesiae de Kaminata reconciliationis officium, quo indigere dicitur, clementer inpenderetis; set, peccatis nostris facientibus, non solum impetrare rogata non potuimus, set etiam gravioribus responsis, ut accepimus, molestati fuimus. Nunc vero ad nostrae peticionis munimentum etiam domini nostri regis C(onradi) intercessionem1 adiunximus, cum tamen nostris meritis pocius quam maiori patrocinio vellemus apud vestram celsitudinem niti. Volumus autem sanctitatem vestram non la- tere, quod Corbeiensis aecclesia per privilegia Romanorum pon- tificum hanc dignitatis prerogativam obtinuit, ut, si diocesanus episcopus, quod sui officii est, implere negaverit, ab alio catho- lico episcopo obtinere et libere uti possit. Nos vobis debitam reverentiam exhibuimus" et de cetero servire parati sumus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 183, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c88dbee2-5568-4b49-b456-38b0d4440f11/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success