Monumenta Corbeiensia, Nr. 370, S. 533
(M. 361.)
U(uibaldo) dilecto fratri suo venerabili sanctae Corbeiensis 1152 aecclesiae abbati A(rnoldus) Dei gratia si quid est Coloniensium M' humilis minister salutem cum intima dilectione et obsequium.
Etsi familiaritatis nostrae bene inchoatae bene deinceps conservatae series verbis exprimi non possit, paucis tamen de ipsa loqui et eius recordatione frui adeo suave est, ut sensu qui- dem intelligi possit set in sermone experimentum non habeat. Cum igitur omnibus adversitatibus vestris ex debito compatiar, maxime tamen et iustius doleo id, quod, cum ad synodum nostram veneratis1, invasionem iniquorum* passus estis. Quicquid igitur super his honori vestro convenire videbitur, libenter prosequar, quousque satisfactio digna offeratur.
Nunc autem, ne status noster vos lateat, sciatis, quod in obsidione castri Seyne positi sumus, exitum rei adhuc ignorantes, et mentem domni Treverensis* quasi in pendulo reputantes. Multa tamen tam timenda quam speranda auribus nostris alla- buntur; set karitas foras mittit timorem*, spes autem non con- fundits. Noscat Deus, qui scrutator omnium est, quod non pro privato odio, set pro iusticia et curae pastoralis debito viola- tores pacis persequar. Necesse enim est, ut, quia terra diu com- mota et conturbata est, sanentur eius contritiones. Nunc autem, quia omnes inimici pacis inimici mihi facti sunt, obse- cro, orationes ab aecclesia vestra pro peccatis meis fieri, ut, sine quo nichil est validum, eius adiutorio possim subsistere. Valete. Si quid aliud nobis occurrerit, vos non latebit.
1. die 29 Iunii. V. ep. 381 supra p. 512. 2. Folowini et Widekindi. V. ep. 384 aupra p. 516. 3. Hillini archiepiscopi, quem ad curiam Ea- tisbonensem die 29 Iunii celebratam ex Italia reversum esse, retulit Otto Frising. in Vit. Frid. L. II. c. 6. 4. 1 Ioh. 4,18. 5. Bom. 5, 5.
518 WIBALDI EPISTOLA 386.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 370, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/7aa40d7e-fbec-41ad-bc0f-397d76788a0a/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success