Monumenta Corbeiensia, Nr. 24, S. 120
1146 ex. - Reverendissimis in Christo patribus suis et dominis Wal- thero Corbeiensi venerabili priori, Adelberto praeposito omnique eiusdem ecclesiae sancto conventui frater R(obertus) Stabulensis ecclesiae decanus, Simon praepositus humilisque eodem in loco grex Christo militans, totius devotionis et orationum promtis- simum munus.
Acceptis et perlectis litteris, quas parvitati nostrae per fra- tres nostros vestra transmisit pietas, spirituali gaudio admodum gavisi sumus, in hoc potissimum, quod margarita illa coelesti munere peroptima, quae de thesauris ecclesiae nostrae hactenus
a. camque cd. b. t'. supro p. 103 n. a.
WTBALDI EPISTOLAE 27. 28. 105
vix ulli negotiatori fuerat exposita, vobis tandem fulgoris sui 1146 ex.- radiis pretiosissima comparuit. Qui nitor illius, cuius aspectus m est salubris et iucundissimus, vestris etiam condigne innotuit et complacuit obtutibus; sed" quia Deo ordinante de propria com- munis, de nostra iam vestra et nostra facta est, quam studiose foveri, quam diligenter haberi et teneri debeat, vestra melius novit eruditio. Et licet de benignitatis vestrae mansuetudine ac suavitatis dulcedine non modicum confidamus, tamen, quia multum ei debemus, quem sincere et pure diligimus, per Deum quo nihil sublimius, per caritatem fraternam qua nihil hoc in mundo est altius supplicamus, ut eum, qui nostris utilitatibus propter vos ad horam subtractus est et vestrae fidei commissus, condigno habeatis honore, quatenus erga curam suscepti regi- minis eo libentius desudet, quo vos ad sustentandas manus Moysi humeros supposueritis liberius. In hoc cum Amalechite facile superari poterunt hostes utriusque ecclesiae, vestrae scilicet et nostrae.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 24, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/1a6c9c42-990c-4565-a7e3-3f283d6c8af6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success