Monumenta Corbeiensia, Nr. 392, S. 564
1153 Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio .
Febr'8 Stabulensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.
De quorum devotione ac sincera karitate amplius confidi- mus, eisb, quae ad honorem Dei et aecclesiae atque regni ex- altationem promovenda et dirigenda sunt, securius commendamus. Inde est, quod dilectos filios nostros B(ernhardum) sancti Clementis presbiterum et G(regorium) sancti Angeli diaconum cardinales, sapientes siquidem et honestos viros, quos ad karissimi filii nostri F(riderici) illustris Romanorum regis presentiam de nostro latere delegamus, dilectioni tuae duximus attentius commendandos; per presentia scripta mandantes, quatinus honeste eos suscipias, ho- neste pertractes, et in exequendis et perficiendis, quae cum pre- dicto filio nostro eis tractanda et disponenda commisimus, pro beati Petri et nostra reverentia ipsis diligenter assistas, ut de studio et labore tuo aecclesiae Dei honor et regno augmentum Domino largiente proveniat et nos tibi gratias agere debeamus. Data Romae 6 Idus Februarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 392, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/80acd2a3-483e-47b7-88e7-dc9f1cad07b7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success