useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 93
Signature: 93

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
100. Walterus camerarius Corbeiensis Wibaldo instat, ut sine mora revertatur. (M. 83.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 93, S. 191
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 93, S. 191

    Graphics: 
    x

    Reverendo patri ac domino suo Wibaldo venerabili abbati Cor- 1148 beiensi frater Walterus camerarius suus debitam patri obedientiam.

    In perficiendis edificiis vestris omni conamine insistimus; quae utique, antequam perficiantur, non modica expensa indige- bunt. Non autem vos hoc latere volumus, quod a multis iam diebus omnes expensas eiusdem operis mutuo accepimus et quod in mutuando usque ad quindecim marcas iam progressi sumus, exceptis his, quae adhuc ad residuum opus habituri sumus. Magno quidem desiderio presentiam vestram expectamus multis de causis, quas intus et foris cotidie apud nos videmus et audi- mus, pro quibus presentia vestra nobis et ecclesiae multum esset necessaria; multumque timetur ab omnibus, qui vos et honorem vestrum diligunt, quod, si diutius moram feceritis, aliquas novi- tates, quae multum quietem vestram perturbare possint, apud nos invenire debeatis; de quibus quidem aliqua a puero vestro L(udowico) audire potestis. Nisi esset timor iste, placeret nobis, quod usque ad novas fruges reditum vestrum protraheretis; quia si ante redieritis, non invenietis de annona vestra, quod vel una die manducetis aut quid bibatis, nisi precio comparetis. Set vi- detur nobis tolerabilius, quod annonam apud nos aliquanto tem- pore ematis, quam aliqua inconvenientia, quae vos ex insperato laborare faciant, apud nos oriri permittatis. Multum itaque vo- lumus, ut omnes moras rumpatis et, recepto hoc presenti nuncio vestro, ad nos redire festinetis. Ex fidelitate et devotione nostra est, quod ad reditum vos tam instanter cohortamur.

    a. Hesveldensis e.

    1. Heinricus. 2. V. ep. 86 supra p. 159.

    176 WIBALDI EPISTOLA 101.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.