Monumenta Corbeiensia, Nr. 410, S. 581
W(ibaldo) Dei gratia Stabulensi abbati, excellentissimo do- 1153 mino suo, Hu(go) de Baucio1 et fratres eius* salutem.
Quem erga imperium a longis retro temporibus pater noster"* habuit affectum, ipsius presentia* et litteris eius ad vos sepe directis vestra novit serenitas. Nos etiam non sumus immemores beneficii, quod fratri nostro G(uilhelmo) et per ipsum nobis in curia imperatoris conferre studuistis. Pro quo vobis iterum et iterum supplicantes, omne servitium, si locus et tempus se nobisb offerat, indubitanter vobis promittimus. Propterea obnixe pre- camur, quatenus per presentium latorem audire dignemini, quanta mala comes Barcinonensis5 nobis contulit et conferre moliatur, quia fideles huic regi esse volumus. Preces nostras ante impe- ratorem admittite, et nos vestris ante ipsum munite; et quid de eius adventu" sperare debeamus, nos cerciorate. Tam mens vestra quam regis voluntas scripto vestro nobis signetur.
a. ur c. b. vobis c.
1. in Provincia. 2. Guilhelmus, Bertrandns, Gerbertus. 3. Rei- mundus comes de Baucio. 4. Reimundum comitem de Baucio d. 10 Augusti 1145 Wirceburgi fuisse, docet Conradi III tabula ap. Papon Hist. de Prov. II. preuv. p. 14. 6. Reimundus Berengarius IV. 6. in Pro- vinciam.
5GG WTBALDI EPISTOLAE 429. 430.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 410, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/84deadf5-8605-4d2e-b9ac-530d71ab5184/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success