Monumenta Corbeiensia, Nr. 240, S. 387
Dilectissimo in Christo patri E(ugenio) sanctae Romanae 1150
c Apr 2
aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et debi- tam in Domino reverentiam.
Ex quo nos propicia divinitas a partibus orientis post multa pericula terra marique suscepta sanos et incolumes ad propria reduxit, quia non licuit sanctam ac venerabilem paternitatem vestram facie ad faciem corporalibus oculis intueri, proposuera- mus, aliquos de magnatibus nostris ad vos dirigere, ut tam de statu sacrosanctae matris nostrae Romanae aecclesiae et aliarum ecclesiarum, quam de tocius Romani imperii reformanda digni- tate discretissimi consilii vestri sententiam familiari et intima inquisitione acciperemus. Set primo detinuit nos gravis infirmi- tas a Deo nobis ad correctionem data, que nos in tantum 6 fere mensibus afflixit", ut maioribus rebus gerendis pene essemus inutiles. Quae occasio aliquorum aluit audaciam et quorundam motuum excitavit seminaria; ad que sopienda et comprimenda, cum sospitatem ex celesti munere fuissemus adepti, tota nos animaeb vigilantia precinximus. Et nunc de bonis principiis oportunum finem cum Dei gratia sperantes, misimus in presen- tiarum ad vestram celsitudinem magistrum Heinricum, curiae nostrae notarium, virum utique prudentem et honestum et nobis ut scitis familiarem et acceptum, qui vestrae discretioni extra presentium litterarum seriem quedam de voluntate ac rebus no- stris viva voce intimabit. Cui credere nullatenus dubitabitis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 240, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/edd91b7b-cc25-433e-a025-399bc75954bd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success