useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 45
Signature: 45

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
46. Heinricus monachus Stabulensis Wibaldo significat, eum a papa ahbatem Corbciensem probatum esse; de duobus mo- nialium coenobiis petitionem in medio relictam. (M. 25.) Reverentissimo patri suo et domino Wibaldo Stabulensi 1147 abbati Henricus1 suorum omnium minimus, quicquid patri de-P°st un' votus debet filius.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 45, S. 139
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 45, S. 139

    Graphics: 
    x

    Litteras, pater karissime, sinceritati vestrae transmisi, qua- tinus ea, quae apud domnum papam a nobis audita vel acta sunt, vobis significarem attentius, non quod alia vel altiora in- tellexerim vel quod plus laboraverim, quam hii, qui ad vos revertuntur, qui toti vestri sunt; set ut illis, pro se coram vobis assistentibus, non deesset nostre erga vos devotionis af- fectus. Tercia feria pentecostes apud Sanctum Dyonisium ad iun. 10 domnum papam pervenimus; ubi domno cancellario* tantum nos presentavimus propter tumultum permaximum, qui in exitu domni regis* circa domnum papam aderat. In crastino autem, iun. n antequam domnus papa, qui Meldas transire disposuerat, egre- deretur, domno papae per cancellarium presentati sumus et litteras, quas deportaveramus, dedimus. Inde Meldas in quinta iun. 12 feria pervenimus. In sexta vero feria in presentiam domni iun. 13 papae et episcoporum et cardinalium tandem" evocati sumus, premuniti tamen a domno Florentino, quid loqueremur vel quis loqueretur, unus scilicet Corbeiensium, quorum causa agebatur. Sed cum alter eorum impeditioris linguae, ut melius nostis, esset et alter eorum satis infirmaretur*, ego, qui cum Corbeien- sibus iussu vestro aderam, quasi Corbeiensis una cum ipsis ad

    a. tantum c.

    1. monachus Stabulensis. V. infra ep. 311. 2. Guidoni. 3. Ludo- vici VII regis Francorum. 4. Hi duo erant Waltherus prior Corbciensis et Reinherus praepositus Eresburgensis. V. infra ep. 150 ad 1147 Iuni. 10.

    124 WIBALDI EPISTOLA 46.

    1147 domnum papam accessi. Ubi cum in presentia omnium illorum, qui affuere, de electione in personam vestram facta esset agen- dum, ego, qui me Corbeiensem modo esse necessitate qua pre- dixi confitebar, totum ordinem electionis, quem bene noveram, domno papae sicut oportebat enarravi. Papa itaque, auditis omnibus necessitatibus, quare vos elegerant, compertis etiam utilitatibus, quas non tacueramus, quae electionem subsecutae sunt, dixit, se communicaturum consilium cum fratribus et ex ipsorum consilio se nobis responsurum. In hac autem suspen-

    13-22 sione detenti sumus decem diebus, aliquando observantes per dimidium diem ianuam domni papae, qui raro egrediebatur, aliquando ante portam cancellarii vigilias" agentes et aliquando pre nimio tedio usque ad noctem fere cum aliis multis dormi- tantes. Agebamus etiam interim apud omnes cardinales, sin- gulos et singulos in domibus suis, quia neque alias conveniri neque respondere volebant, ut tam super hoc quam super pri- vilegio de Keminade et Visbike benignum haberemus responsum. Qui omnes, preter paucos quosdam, dulci colloquio suo nos con- solabantur, et omnia nostra prospera, etsi tardius agebatur quam vellemus, futura esse. Sapiebamus etiam interim veris et certis rationibus ea, quae ante adventum nostrum paucos dies nescio qui vel a quo missi disseminaverant, mendacia, scilicet vos to- tum thesaurum ecclesiae domno regi dedisse. Benedictus per omnia Deus, quia sicut constabat, eos falsa predicare, ita con- stitit, eos mox in adventu nostro disparuisse et commentorum

    inn. 22 suorum nulli fidem reliquisse. Quid tandem? Decima die post auditam causam electionis vestraeb vocati sumus. Et post mul- tam commendationem personae vestrae, sapientiae quoque et facundiae, in presentia episcoporum et omnium cardinalium ad- iudicavit" et concessit, ratam esse electionem in vos factam, et hoc magis ex dispensatione, sicut ipse testabatur, Romanae aec- clesiae quam aliqua auctoritate. Et precepit priori et nobis, qui presentes aderamus, et per nos omnibus, qui spectant ad Corbeiensem aecclesiam, ut de cetero vobis obedientes essemus,

    a. mg c. b. nrg c. c. domnus papa excidisu videtar.

    WIBALDI EPISTOLAE 46. 47. 125

    et sicut ferventes fueramus ad hoc, ut vos in patrem haberemus, 1147 ita studiosi essemus circa personae vestrae reverentiam, nec tunc primum inciperet displicere, quando agere vellet de ordi- nis reformatione.. Ceterum de privilegio nobis responsum est, quod res litigiosa erat, nulla ratione se posse vel velle con- cedere, ut hoc tempore id, quod factum erat, auctoritate apo- stolica confirmaretur; maxime cum querimonia sanctimonialium scriptis penes ipsum esset reposita. Cum amplius instare velle- mus, omnes uno ore, ut hoc tempore nil amplius quereremus, hortati sunt; sufficere nobis dicentes, et hoc esse ex magna domni papae gratia, quod nobis non interdicebat ipsa loca, quod, sicut non confirmabat, sic nec quod factum fuerat infir- mabat. Cum tandem habere non poteramus, quod voluimus, oportuit nos velle id quod consequi potuimus. Ventum est ad peticiones, in quibus omnibus duas tantum obtinuimus1, quarum exemplar vobis transmissum est. Caetera, si qua desunt, ab his, qui ad vos transeunt, scire poteritis. Paternitatem vestram ad honorem ecclesiae suae Deus incolumem custodiat.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.