useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 298
Signature: 298

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
311. Wibaldus Henrico monacho Stabulensi explicat, quae causae se a regendo monasterio Stabulensi deterreant. (M. 294.) Frater W(ibaldus) dictus abbas dilecto filio suo H(enrico) 1150 benedictionem.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 298, S. 455
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 298, S. 455

    Graphics: 
    x

    De statu, immo de nutatione animi nostri certius ex litteris communibus1 valebis addiscere. Quae autem nos a regimine Stabulensis monasterii deterreant, licet ignorare non possis, bre- viter tamen tuae vigilantiae annotabimus. In primis magna est ruina ordinis nostri, quam in tam multiplici rerum necessaria- rum defectu nos sublevare posse non confidimus. Porro tanta est apud vos rerum tenuitas et prebendae cotidianae defectus, ut etiamsi totum regnum firmissima pace frueretur, vix tamen valeret se Stabulensis ecclesia sustentare. Advocati vestri pec- catis facientibus non sunt pauperum defensores, set crudelissimi 1. ep. 310 supra.

    440 WIBALDI EPISTOLAE 311. 812.

    - vastatores et libertatis vestrae inimicissimi insidiatores. Mini- steriales vestri, qui maxime deberent aecclesiam sustentare, con- versi sunt in arcum pravum1 et neque mandatis obtemperant neque agriculturam, ubi ipsi villici sunt, exercere adiuvant, set, quod deterius est, impediunt et vastant. A quibus detrimentis nulla fere ecclesiae vestrae possessio aliena est; et maxime curtes illae vacuae et neglectae sunt, de quibus precipua monasterii et prebendae supplementa capi solebant. Inter haec autem divina flagella nullum nobis auxilium prestatur" vel ab aecclesiastica vel a seculari potestate. Non est itaque mirum, si haec omnia dili- genter considerata tabescere faciunt sicut araneam animam nostram* et de salute nostra et nobis commissorum sollicitius cogitare. Qualiter vero nostra ordinatio in Corbeiensi aecclesia sit a domno papa Eugenio in civitate Meldis confirmata, tu melius nosti, qui presens eras*, et nos absentes fuimus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.