Monumenta Corbeiensia, Nr. 237, S. 382
1150 Inclito triumpbatori, magnifico ac sublimi avunculo" suo Apr' E(manueli) Porfirogenito, Grecorum imperatori, H(einricus), filius gloriosi ac serenissimi C(onradi) Romanorum imperatoris augusti, et ipse Dei gratia Romanorum rex, filialis dilectionis indissolu- bilem gratiam et firmissimum perpetuae amiciciae vinculum.
Sicut propicia divinitas et paternae caritatisb affectus me imperii et rerum parentis mei successorem fecit et heredem, sic mea intelligentia iustum arbitratur, ut amicos et federatos patris honorem et diligam, inimicos suos et suorum persequar et op- primam. Quocirca paternae dilectionis erga' vos et imperium vestrum particeps, vosque tanquam avunculumd nostrum karissi- mum et patrem piissimum integra et filiali dilectione amplectens, equum esse arbitratus sum, vestrae celsitudini notificare, que circa nos, Dei prestante clementia, prospera geruntur. Siquidem Febr.8 octava die mensis Februarii superbus ille et perfidus Welpho, tot beneficiorum patris mei immemor, hostiliter invasit terram nostram, patre meo in rebus publicis longe agente, me autem cum parte miliciae in quodam castro nostro relicto. Castrum, ad quod ille accessit, Flohcperc dictum est; nos autem eramus in alio castro Horburc1, distante ab illo per spacium restae et dimidiae. Accepto igitur tantae contumeliae nuncio, festinavi hostem persequi; et cum quinque magna miliaria post eum pro-
a. auinculo r. b. paternae paternitatis c c. gfa r. d. auinculum c.
1. Harburg, a Nordlingen inter orientern et meridiem.
WIBALDI EPISTOLAE 244. 345. 367
cessissemus, premissis equitibus expeditissimis, qui eius tergo 1150 imminentes fugam ipsius retardarent, nos duabus consertis acie- bus eundem persequebamur. Cum itaque agminis extrema iam cederemus, faciem convertere coactus est; set, vero Deo de celis pugnante pro nobis, tantam adepti fuimus victoriam, ut, nisi per nocturnas tenebras delituissent", nullus omnino evadere potuisset. Capti sunt equites trecenti, et equorum non parvus numerus extinctus est, partim lanceis confossus partim gladiis cesus. Pater meus generalem nunc expeditionem super eundem Welpho- Apr. nem indixit et eum penitus exterminare aggreditur, ut«de cetero ad communem imperii vestri hostem persequendum et delendum expeditusb et liber existat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/890b5af5-07ea-4647-937c-b8b54e02917f/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success