Monumenta Corbeiensia, Nr. 222, S. 363
(M. 179.)
Dilecto domino suo W(ibaldo) venerabili Corbeiensis aeccle- 1150 siae abbati T(hiebaldus) Dei gratia id quod est, Xantensis aec- clesiae prepositus et archidiaconus, cum oratione et servitio pre- cordialem et intimam dilectionem.
Primo loco absque omni ambiguitate scire vos volumus, quod usquequaque servitio vestro amice et fideliter expositi sumus et indesinenter erimus. Quid enim pro nobis feceritis, quem affectum erga nos habueritis, certis experimentis persensimus. Unde et semper nos esse debitores vobis omnino recognoscimus. De cetero vos latere nolumus, quia dominus noster archiepiscopus1 Romam ire disponit; et eorum, qui cum ipso vadunt, aliqui, qua- cunque poterunt, emuli nostri erunt. Unde humiliter et diligen- tissime rogamus, ut regiam maiestatem faciatis ita scribere pro nobis, sicut ipse videritis nobis expedire; in hunc etiam tenoris finem, si domnus papa ex peticione domini nostri regis una in parte nos sublimavit, indulgeat etiam, si electio canonica et iusta nos simul ad alia vocaverit. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 222, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/35e11fbd-c9f5-46c8-b764-239158202eca/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success