Monumenta Corbeiensia, Nr. 52, S. 148
1147 Reverendo patri suo et domino Guidoni sanctae Romanae
Oct
ecclesiae cardinali' et cancellario Wibaldus Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, se ipsum cum suis omnibus.
Audierunt multi ex fratribus nostris, quod invenimus gra- tiam in conspectu vestro; et iccirco expetunt, quatinus eos ve- strae clementiae attentius commendare debeamus. Nos etsi vere- cunde hoc facimus, timentes onerare mentem vestram quae totius mundi sollicitudine plena est, tamen ea nobis gratissima est occasio, quae nobis vestram dulcedinem visitandi et salutandi materiam prestat. Vestrae itaque bonitati commendamus fratrem nostrum Fuldensem abbatem", ut pro nostrae petitionis intuitu causam ipsius protegere dignemini. Siquidem, quod de ipso nobis compertum est, vir maturus et gravis est et in recolli- gendis possessionibus et edificatione sui monasterii constans et utilis. De adversariis suis certum est, quod contra propositum suum veniunt, qui, relicta professionis suae observantia, contra regulam sacram, quam manu scripto et viva voce se observa- turos spoponderunt, litibus vacant propter ambitionem et pro- pria possident, ex quibus expensas itinerum potiunturb. Lator presentium, vir venerabilis Reinehusensis abbas*, nostrae ado- lescentiae magister ac preceptor et in divinis obsequiis institutor,
a. festum — sanctorum in litura. b. patiuntur c.
1. Nov. 2. 2. diac. card. SS. Cosmae et Damiani. 3. Alolfum. 4. Reinhardus.
WIBALDI EPISTOLAE 55. 56. 133
privilegia ecclesiae suae, cui primus preest, confirmari petit, vir 1147 pauper rebus set meritis dives, qui in lege Dei' meditatur die ac nocte, et voluntas eius in ea scrutando, scribendo, vir utique magnae abstinentiae et carni suae inimicus. Quem pro Dei di- lectione et nostra commendatione clementer exaudietis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 52, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/89b3945b-3102-4753-99c3-de320031dbab/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success