Monumenta Corbeiensia, Nr. 443, S. 611
Litterae Heinrici ducis Bawariae et Saxoniae ad 1157
Mai.
inperatorem Frithericum.
Serenitati vestrae significo, quod Widikino de Sualenberch forefacta sua1 remisimus sub hac penitentia, consilio et petitione domni Patherburnensis episcopi* et fratris sui Folwini nec non aliorum amicorum suorum, in placito, quod Corbeiae in rogatio- m«. 5 nibus habui': Omnem Teutonicam terram, quam nobis Renus dividit, foriuravit; ad festum sancti Iacobi* transiturus, nec un- quam nisi mea vocatione reversurus; prius autem domno abbati Corbeiensi nec non viduae et pupillis Theoderici comitis, quem occidit, secundum consilium et preceptum meum satisfaciet et placabit. Castrum meum Dasenberch, remota omni conditione vel verbo gratiae, recepi; sicque is, qui prius beneficia sua bene- ficiali iure a me perdidit, hoc quoque dimisit.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 443, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ca1aabe1-787d-4c2a-a946-a49752e02c47/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success