Monumenta Corbeiensia, Nr. 152, S. 277
Reverendo patri suo et domino B(ernhardo) sanctae Pather- 1149 bornensis aecclesiae venerabili episcopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, dilectionem filii et obedientiam servi.
Multas debemus et multas referimus sanctitati vestrae gra- tias, quod a longis retro temporibus nos paterno affectu diligere et honorare dignatus estis; quod maxime nunc experti sumus, quando acceptae tam evidentis calumniae amaritudo nos acerbius pulsavit. Siquidem et laborem et expensam non solum equani- miter set etiam hilariter pertulistis et in dando consilio tanta fuistis moderatione usus, ut cauta et circumspecta vestrae discre- tionis regula paucis possit esse imitabilis. Quamobrem de amico facti vobis amicissimi, finem rei nostrae vestro examini commit- tendum iudicavimus, ut eam partem consilii sine dubitationis angustia tenendam arbitremur, quae nobis a vestrae pietatis et fidei sollercia proponetur. Thidericus comes de Huxara vult se, ut verbis eius utamur, in nostra misericordia dare et ad nostram satisfactionem et reconciliationem sic accedere, quemadmodum dictaverint compares sui, videlicet ministeriales Corbeiensis aec- clesiae, qui a nobis ex nostra optione fuerint electi et ex no- mine designati. Et quoniam turbati sumus et moti sicut ebrius, et si qua in nobis fuit sapientia, devorata est1, cogitque nos rerum necessitas" quaedam dissimulare quaedam tolerare, ne forte frangatur vas, dum rubiginem eradere cupimus, tamen nichil animo sequendum statuimus, nisi quod vestrae diligentiae complacuisse senserimus. Propterea causam hanc distulimus tractare ac de ipsa respondere usque ad proximam feriam se- cundam*, quatinus, vestrae discretionis consilio premuniti, tucius ac melius quae agenda erunt perficere possimus. Nec vero litte- rarum nostrarum baiulum verbum, quod portat vel accipit, in-
a. necesitas c.
1. Ps. 106, 27. 2. Febr. 7? Cf. infra ep. 165.
262 WIBALDI EPISTOLAE 156. 157.
1149 telligere volumus, quoniam ex illis est; set per epistolam vestram de omnibus certificari volumus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 152, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8b2cf921-b362-426d-b752-3ed373371faf/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success