Monumenta Corbeiensia, Nr. 405, S. 576
1153 O(delricus) Dei gratia modicum id quod est dilecto filio E(rponi) decano ceterisque archidiaconis et universali sanctae Halberstadensi aecclesiae salutem et dilectionem. *
Liquet discretioni vestrae, quod domni cardinales sedis apo- stolicae legati litteris suis* mandando nobis preceperunt, quatinus F(ridericum) palatinum comitem districte commoneremus, ut bona Corbeiensi aecclesiae ablata restitueret et homines eiusdem aec- clesiae inquietare desisteret, et, si post nostram ammonitionem infra triginta dies hoc non adinpleret, canonica eum iusticia coerceremus. Litteris itaque nostris diligenter a nobis super hoc
a. Hienstede c
1. Fridericus. 2. Nov. 1. 3. ep. 414 supra p. 552.
WTBALDI EPISTOLAE 423. 424. 561
commonitus, sicut vestra novit fraternitas, non solum nos audire 1153 contempsit, verum etiam manu" in sacerdotem missa sacrilegii facinus incidere non formidavit. Apostolica igitur auctoritate et nostra prefatum comitem palatinum F(ridericum) utpote sacri- , legum et inobedientem excommunicamus, et excommunicatum vobis annuntiantes, in vera obedientia precipimus, quatinus ab eius communione penitus vos subtrahatis, et ab omnibus subditis vestris clericis et laicis id ipsum firmiter observari faciatis. Qui hoc mandatum sanctae Romanae aecclesiae et nostrum tenere et aliis annuntiare dissimulaverit, officii sui et beneficii iacturam procul dubio incurret; quia tanquam inobedientem eum domno papae annuntiabimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 405, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/de82016e-32c6-4fb2-9102-47955975872e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success