Monumenta Corbeiensia, Nr. 88, S. 185
Heinricus Dei gratia Romanorum rex filialem per omnia di- lectionem et debitam in Domino reverentiam.
Sanctitati vestrae plurimas gratiarum actiones referimus, quod nostram etatem paterno affectu visitare et consolari dignati estis ac principibus regni nobis a Deo collati sollicita benignitate scribere*, quatinus nobis fidem et dilectionem exhibeant et in amministratione regni nobis consilium et oportunum adiutorium ferant. Ob quam rem vestrae personae et sacrosanctae matri nostrae Romanae ecclesiae intima caritate devoti et ad defen- sionem catholicae ecclesiae pro viribus parati, excellentiam ve- stram filiali sinceritate salutamus, obtantes, ut vobis tam in anima quam in corpore omnia prospera succedant et ut Dominus conterat sathanam sub pedibus vestris. Ebruinus capellanus patris nostri et noster apud celsitudinem vestram insimulatus est, quasi vestrae sanctitati verbo temerario aut petulantiori de- traxerit. Quod etsi in veritate constaret, contemnendum tamen et prorsus abiciendum a vestra discretione esset. Igitur quoniam, urgente alterius maledicto, quiddam locutus est, quod detractor suus delatione depravavit, nostri memor bonitas vestra inpuni- tum eum et absolutum in plenitudine gratiae dimittet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 88, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/908f9db6-231b-4693-9d0c-40dc8d982e79/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success