Monumenta Corbeiensia, Nr. 251, S. 403
Reverentissimo in Christo patri suo et domino H(einrico) 1150 venerabili sanctae Moguntinae aecclesiae archiepiscopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Multiplices gratiarum actiones vestrae dignationi referimus,
quod nos et liberaliter hospicio recipere et per vestros huma-
nissime honorare non abnuistis. Nos quoque pro facultate nostra
nec immemores nec ingrati fuimus, set cum omni studio ac dili-
gentia ad completionem vestrae voluntatis et amicorum vestro-
1. Deut . 32, 31. 2. Isai. 42, 14. 3. Bernhardi. 4. Werneri. 5. Pbilippi.
25*
388 WIBALDI EPISTOLA 261.
1150 rum provectum assurreximus et institimus. Cuius laboris fructum vos in vestrorum emolumentis et promotione adeptum iam fuisse, inter precipua gratulamur. Excellentiae vero vestrae sugge- rimus, quod Folcwinus de Sualenberch multas et amplas pos- sessiones habet a Corbeiensi aecclesia, et tam ipse quam pater quondam suus Widekindus fideliter ac familiariter" predecesso- ribus nostris et nobis tum propter vicinitatem tum propter in- dustriam suam servire consueverunt. Veniens igitur ad nos idem F(olcwinus) post reditum nostrum a curia1, gravem querelam non solum nobis set universis episcopis Saxonie et aliis principibus deposuit de domino et patre nostro venerabili B(ernhardo) Pa- therburnensi episcopo: quod, cum dominus et episcopus et pastor animae ipsius existat, eum de ovili et de grege suo sequestravit et alieno iudicio contra canones, contra leges, contra morem ex- posuit; cum se asserat natum et renatum et sinodaliter subiectum Patherburnensis aecclesiae; et uxorem potius in sua iura per matrimonium transire quam ipsum in feminae leges migrare debuisse; et si coniunx non esset, tamen ad forum rei pocius quam ad petitoris agi oportuisse. Porro de vestra sublimitate multa conquestus est, quod, cum in causa ipsius iudex fueritis, multa et in multis gravamina sit perpessus et, dum se ad iu- sticiam exequendam paratus esset exhibere, ab armatis fuerit invasus et tam vitae quam honoris sui periculum sustinuerit. Nos itaque, adhibito prudentium ac religiosorum virorum consilio, exasperati animi tumorem delinire et componere studuimus, ut christianam humilitatem reciperet et legibus divinis ac vestris et sui episcopi mandatis devotus obtemperaret. Quod usque adeo, Deo prosperante, promotum est, ut domino nostro Pather- burnensi episcopo iuxta consilium nostrum obedienter et humi- liter de omni murmuratione et quadam quasi rebellione, quam adversus ipsum habuerat, satisfaceret et ad promerendam abso- lutionem atque ad recipiendam more christiano legitimam uxo- rem festinaret. Proinde venerabilem nobis celsitudinem vestram
a. familtalif c.
1. post Apr. 20. V. ep. 251 supra p. 374 n. 3.
WIBALDI EPISTOLAE 261. 262. 389
attente monendo rogamus, nt, quia predictus venerabilis pater 1150 noster Patherburnensis episcopus sanguini et carni suae, quam nemo umquam odio habuit, non pepercit, et vobis tanquam patri suo reverenter, ut iusticia in suo tenore procederet, cessit, preces' benigne admittatis, et predictum F(olcwinum) clementer suscipiatis et, cum ad partes nostras appropinquare ceperitis, uxore ipsius vobiscum adducta et sibi restituta, eum sanctae communioni pa- terne restituatis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 251, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/3d3000be-a871-466f-b92c-d9feec6a5ff4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success