Monumenta Corbeiensia, Nr. 442, S. 610
1157 F(ridericus) Dei gratia Romanorum inperator augustus, ^*1'6 magnus et pacificus, a Deo coronatus, dilectissimo fratri et in- timo ac speciali amico suo H(enrico) illustri Anglorum regi, Normannorum atque Aquitanorum duci, fraternae caritatis et amicitiae indissolubilis firmissimam connexionem.
Inperialem maiestatem decet, sacrosanctis aecclesiis et reli- giosis monasteriis in suis oportunitatibus manum clementiae por- rigere salutarem, ut divino cultui vacare liberius et pro nostra et populi salute Dei misericordiam propensius valeant exorare. Quocirca venientem ad nos a partibus Aquitaniae virum venera- bilem Geraldum, abbatem Sollempniacensis monasterii, quem nobis attentissime commendavit nobis fidelissimus et carissimus Wibaldus abbas sacrorum monasteriorum inperii nostri Stabulaus et Corbeiae, benigne suscepimus et honorifice tractavimus et in suis iustis peticionibus clementer exaudivimus. Inter quas illa precipua fuit, ut, quoniam idem Sollempniacense cenobium in tuo principatu situm esse cognoscitur, pro sui commendatione et monasterii sibi commissi protectione inperiales apices ad tuam magnificeutiam ei prestaremus; de nostra mutua et firmissima amicitia, quam fama predicante cognoverat, maxime confidens, quod rem equam et honestam pro nostre intercessionis gratia benigno et faciliori animo perficias. Eapropter nobilitatem tuam attente monemus, ut, sicut regiam decet clementiam, predicti abbatis personam et prescriptum monasterium sub tua protectione commendatum habeas et a pravorum hominum infestationibus virtute tibi divinitus collata defendas. Data Aquisgrani pa- latio, 2 Nonas May indictionis quinte.
WIBALDI EPISTOLAE 462. 468. 595
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 442, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/924a6a15-c4a7-43ce-9dbb-1100bd43579e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success