Monumenta Corbeiensia, Nr. 180, S. 320
1149 Eugenius episcopus servul ifcvorum^ Dei karissimo in Christo filio C(onrado) illustri Romanorum Tegr salutem et^apo- stolicam benedictionem.
Cum in hoc mundo cuneta mutabilitatis ordo corrumpat, sicut nec prosperis elevari ita nec frangi adversis, confidentes de divina miseratione, debemus; qttia Dei et hominum mediator admiranda dispensatione consuevit \imnem filium quem recipit adversitatibus flagellare, ut, dum^fpsunj-pet. amorem ad aeterna premia vocat, presens mundus eius animum per tribulatjones quas ingerit a se ipso repellat, tantoque facilius ab huius seculi amore recedat, quanto magis impellitur dum vocatur. Quod in Israelitico populo Moyse vocante et Pharaone impellenteb signa- tur. Moyses namque tunc ad vocandum missus est, cum Pharao duris eum operibus perurgebat, quatinus alter vocando per- traheret alter impelleret seviendo, ut plebs, in servitio turpiter fixa, vel provocata bonis vel impulsa molestiis moveretur. Hoc itaque rationis debito incitati, discretionem tuam commonemus
a. Sei/uitur in cod. lot^is; id est loteris, quae vox quid significet nescio. b. im- pelleute addidi.
1. papalis Guidonis. 2. Haec epistola invenitur etiam ap. Ottonem Frisingenaem, Gest. Friderici;I. c. 61.
WEBALDI EPISTOLA 185. 305
et exhortamur in Domino, quatinus tribulationes, quas tibi et 1149
. . .' . . Inn. 23
exercitui tuo ommpotens Deus rrrogavit, patienter supportes, et in eo spem tuam constituas, qui quem vult permittit affligi et confidentes in se misericorditer liberare consuevit. Si enim patientiam et humilitatem in adversis perfecte tenueris, per de- sertum huius vitae sub protectione columpnae nubis et ignis, id est patientiae solatio et karitatis ardore, intrepidus perdu- ceris. Quia-igitur personam tuam vera in Domino earitate dili- gimus et de te valde confidimus, si post tuum reditum sine dilatione de his, que ad honorem sanctae aecclesiae et regni spectare noscuntur, tecum mutuis potuissemus tractare colloquiis, nobis utique gratum fuisset. Verum quia id nobis temporis qua- litas denegavit et de tua sumus salute solliciti, quosdam de fratribus nostris, postquam te ad Lombardiae partes auctore Domino incolumem pervenisse accepimus — sicut per venerabiles fratres nostros Ar(twicum) Bremensem archiepiscopum et A(n- selmum) Havelenbergensem episcopum tibi significavimus" — ad tuam serenitatem duximus destinandos, ut affectum et benivo- lentiam, quam erga te gerimus, tibi exponerent, et quod de te audire cupimus, ipsorum relatione nosceremus. Quibus dedimus in mandatis, ut tibi, tanquam karissimo filio nostro et catholico principi atque speciali sanctae Romanae aecclesiae defensori, ipsius aecclesiae statum et nostrum exponerent. Qui siquidem usque in Tusciam progressi, ex quo te ad Teutonicas partes pertransisse noverunt, longitodinem viae et difficultatem itineris propter aestatis intemperiem metuentes, ad nostram presentiam redierunt. Ceterum quia statum tuum et dilecti filii nostri Hen- (rici) iunioris regis, quem post discessum tuum paterno affectu dileximus et in piisterum actiones eius prosperari in Domino ~~ preoptamus, cognoscere cupimus, cum fratresb nostri propter aestatis fervorem laborem tanti itineris perficere non valerent, per fidelem nostrum F(ranconfifli) latorem presentium et aposto- lica scripta tuam extullentiam visitantes, nobilitatem tuam mo- nemus et exhortamur in Domino, quatinus ea, que circa te et
a. sigcavinras c. b. fratris c. Jirri, Bibliotheca I. 20
30G WIIULDI EPISTOLAE 185. 186.
1149 ipsum geruntur, et statum regni per eundem F(ranconem) nobis
[un 23
studeas intimare; et hoc tempore devotionem, quam erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam geris, ostendas, ut nostro respondere affectui congrue videaris et beati Petri apostolorum principis intercessionibus, cui te totum debes exponere, creatoris nostri largiorem debeas gratiam promereri. Data Tusculani 9' Kal. Iulii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 180, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/504a7198-5fff-4656-a641-90b5fb13fa31/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success