Monumenta Corbeiensia, Nr. 366, S. 526
1152 Reverendo in Christo patri suo et domino A(rnoldo) sanctae Coloniensis aecclesiae venerabili archiepiscopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
a. n&ur c.
1. 25 Mai. 1152. 2. Ian. 6. 3. luni. 29.
WIBALDI EPISTOLA 381. 511
Humilitas excellentissimi preceptoris, qui imitatoribus suis 1152 precipit: Vos autem nolite vocari Rabbi1, et karitas, quae non inflatur*, vos docuerunt, ut sacrorum canonum instituta, quorum scientia eruditioni vestrae notissima est, a nostra parvitate in- vestigare dignaremini. Siquidem quo tempore debeat fieri vir- ginum consecratio, habemus ex decretis Gelasii papae capitulo undecimo ita dicentis: Devotis quoque virginibus nisi aut in epiphania aut in albis paschalibus aut in nataliciis apostolorum sacrum minime velamen imponatur, et non ante viginti quinque annos, nisi forte, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc munere de seculo exeant, implorantibus non negetur*. Si igitur ab aliquo episcoporum contra huius sacrae regulae formam factum meministis, quod ab uno vel a paucis vel necessitate presumptum vel ignorantia neglectum est, in observantiam universorum transire non potest. Verum quod non plene memor estis, quid a domno papa de sanctimonialium velatione doctus sitis, in quantum memoria nostra recolligere possumus, non de sanctimonialium set de episcoporum consecra- tione fuit, super qua, quod in natali" apostolorum et in aliis sollempnitatibus, set in dominicis tantum diebus, fieri debeat, auctoritatem canonum exstare asseruit. Quae quidem huiusmodi est. Ex epistola Leonis ad Dioscorum: Quod die dominico or- dinationes sacerdotum celebrantur, non tantum ex consuetudine set et ex apostolica novimus venire doctrina; scriptura manife- stante, quod, cum apostoli Paulum et Bamaban ex Spiritus sancti precepto ad eivangelium gentibus mitterent predicandum, ieiunan- tes et orantes imposuerunt eis manus: ut intelligamus, quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae bene- dictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per aecclesias, quibus Domi- nus preesse te voluit, et ipse reservaveris, ut his, qui consecrandi
a. natal- c.
1. Matth. 23, 8. 2. 1 Corinth. 13,14. 3. Cf. Decr. Gratiani P. II. c. 20. q. 1,11.
512 WIBALDI EPISTOLA 381.
1152 svnt, nunquam benedictio nisi in die resurrectionis dominicae tribuatur, cui a vespere sabbati inicium constat ascribi; quae tantis divinarum dispensationum misteriis est consecrata, ut, quic- quid' d Domino insignius est constitutum, in huim diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium, in hac per resur- rectionem Christi et mors interitum et vita accepit incrementum1.
Princeps noster* bonam de se merentibus spei fiduciam pre- stat. Qui magna cum benivolentia et iocunditate beneficii ve- stri recordatur, quod ei gratis et plus quam gratis in suis ad imperii culmen provectibus exhibuistis, et postmodum in suis primordiis singulari fide et constantia ad rei publicaefc et sua emolumenta indeficienter astitistis. Inde est, quod regnum Lo- tharingiae vestrum est, et per vestram provisionem et opera- tionem cuncta disponere intendit*. Fideles monitores super hac re sunt cancellarius' et notarius5, oportuni sane propter quo- rundam laicorum oblatrationes.
De castello, quod nuper gloriose expugnastis, licet vobis absque regiae mentis offensa, quicquid commodissimum est, or- dinare.
Parcite Prumiensi abbati, ne serenus augustus in Deum pec- cet cum suae famae vel modico detrimento.
Veniemus ad vos in martyrio apostolorum Petri et Pauli"; set, licet a Mindensi episcopo pro causa ipsius7 obnixe rogati, apud vos tamen et vobiscum futuri.
Monachi Sancti Remigii, qui sunt in Marna, multum vexan- tur calliditate Gozwini; quos nisi pietas vestra protexerit, omnino illudentur.
a. quicquic r. b. r. p. c.
1. Cf. Decr. Grat. P. I. D. 75, 5. 2. Fridericus rex. 3. Et hic et alii huius epistolae loci docent, eam in curia regia esse scriptam, idque ut videtur in curia Merscburgensi d. 18 Maii habita, ubi et Wibaldum et Heinricum episcopum Mindensem (cuius mentio in hac eadem epistola fit) fuisse, intelligimus ex Friderici I regis tabula ap. Erhard Reg. Westph. II Cod. dipl. p. 65. 4. Arnoldus. 5. Heinricus. 6. Iuni. 29. 7. V. ep. 379 supra p. 508.
WIBALDI EPISTOLA 382. 5 1 3
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 366, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/95660c82-8a64-4119-9249-656d0e6f8334/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success