Monumenta Corbeiensia, Nr. 138, S. 242
1148 Venerabili domino sanctae Corbeiensis ecclesiae abbati Wi- boldo Heinricus per misericordiam Dei id quod est in Mindensi aecclesia, orationum et fidelis obsequii, quantum permittit, de- votam exhibitionem.
Legatos et litteras vestras sepius audivimus, offerentes nobis fraternam satisfactionem super omni iniuria et molestia, qua ex parte vestra lesi tenemur. Quod vero usque modo vobis respon- dere distulimus, non fuit ex contemptu vestrae personae vel ex aliqua animi nostri elatione, set propter hoc, quia desiderando exspectavimus, ut venerabiles domini, Patherbornensis1 videlicet episcopus et Monasteriensis *, huic negotio per suam presentiam adiutores assisterent et ex eorum prudentia et consilio ea, quae inter nos aguntur, fraterne componerent. Set licet prefati do- mini nostri et amici contra suum promissum, sicut Remis* audie- ratis, moras faciant et propriis impedimentis occupati huic nostrae causae non subveniant, nos tamen, in Deo curam nostram iactan- tes, adhuc eorum consolationem et consilium attendere disposui- mus, quorum mecum conscientiaeb determinabitur iudicio, quod de vobis querimoniam non habuerim immerito.
a. ct addiderunt Slartrnr rt Durand. b. an mea cum conscientia?
1. Bernhardus. 2. Wenierus. 3. 1148 Mart. Apr.
WIBALDI EPISTOLA 146. 227
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 138, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c0165c65-e3f8-4750-bdc8-57a0107180d1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success