Monumenta Corbeiensia, Nr. 325, S. 483
C(onrado) Dei gratia Romanorum imperatori augusto Ka- 1151 nutus rex Danorum salutem.
Quoniam vos Rex regum ad hoc constituit et unum ex multis elegit nominisque sui gloria decoravit, ut pater iusticiae filiusque pacis fieretis, merito debetis in omnibus iusticiam cor- roborare et iniuste afflictis solatia adhibere. Privati igitur non
a. dncedo c. b. sic cod.
1. Hartwico. 2. an C(onrado) marchioni Misnensi? 3. Heinrici Leonis.
30*
468 WIBALDI EPISTOLAE 338. 339.
1151 solum regno verum eciam patrimonio, Christo et vobis conque- rimur, ut iusticia dictante nobis exulibus condescendatis et com- patiamini. Ad imperium enim Romanum expulsi confugimus, quia ibi consilium et auxilium invenire speravimus. Vestram itaque regiam potestatem suppliciter exoramus, quod nobis sub- veniatis et pro vestro honore nobiscum paterne agatis et, quae iniuste amisimus, gladii vestri severitate rehabeamus. Nos vero vestra precepta in omnibus velut filii constanter sequemur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 325, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/98ef4f0b-f60c-490c-b093-c2fd3602e66b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success