useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 310
Signature: 310

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
323. Wibaldus Heinrico priori Corbeiensi scribit de curia Nuren- bergensi. Se cum rege Traiectum iturum esse. Num prae- positus o/Jicio fungi an renunciare velit, scire cupit. (M. 303.) a. sic cod.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 310, S. 467
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 310, S. 467

    Graphics: 
    x

    Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in ecclesia ca- 1151 tholica, dilecto filio H(einrico) salutem et benedictionem. M"f

    Iniquo tempore, frater, te priorem ordinavimus; et ob hoc predecessorem tuum1 longo tempore amovere distulimus, quoniam in palam erat, neminem alium posse ordinari, in quem nostrae caritatis consensus accederet'. Remansisti enim nunc in medio solus, graviorem postmodum sarcinam laturus, cum nos decedere oportuerit. Siquidem aut cedendum erit multitudinis ambitioni cum magno iusticiae et ecclesiae detrimento, aut resistendum

    a. sic cod.

    1. Walterum.

    29«

    452 WIBALDI EPISTOLAE 323. 324.

    1151 parvis suffragiis et maximo periculo. Quid de causa nostra in curia1 sit actum, tam ex litteris domini nostri regis ad con- ventum missis quam ex viva legatorum nostrorum' voce plenius poteris addiscere. Domnus rex curiam in pascha* Spirae ce- lebrabit, et in octava* ei occurrere apud Bopardam iussi sumus, descensuri cum eo usque in Ulterius Traiectum5; nec speramus, nos ab eo posse recedere ante octavam pentecostes", etiam si impetrare poterimus, ne secum usque Ratisbonam7 transeamus.

    Nunc ergo diligentia tua nobis celerrime renunciabit, utrum prepositus amministrare fratribus suis intendat" aut prepositurae officium abdicare. Non est enim nostri propositi, detrimentum sustinere in eo, in quo ipse fructum susceperit. Et quando ces- sabit amministrare, cesset et villicare; cum plane videamus, publicam substantiam privatis et inmoderatis sumptibus extirpari. Verumtamen, utcumque ipse se gerat, si defectum fecerit, tua industria, sumptis de thesauro ecclesiae pignoribus, necessaria fratribus sollicite providebit. Rescribe nobis de cunctis solli- cite; et quid comes Herimannus postea de aecclesia Corbeiensi tractaverit, et quid ad litteras domni regis ad presens respondeat.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.