Monumenta Corbeiensia, Nr. 289, S. 447
C(onradus) Dei gratia Romanorum rex H(einrico) venerabili 1150 Leodiensi episcopo gratiam suam et omne bonum.
Pervenit ad nos clamor Stabulensis aecclesiae, dolentis et conquerentis, quod ecclesia tua impie a quibusdam tyrannis vastetur et persona tua novis et inauditis modis" ab his, qui fidelitatem tibi iuraverant, vexetur. Confidimus autem de pro- tectione divina, quae nos sanos et incolumes1 et inimicorum no- strorum victores esse facit, quod consilio et iudicio principum hanc contumeliam digna animadversione in brevi tempore vin- dicabimus. Preterea suggestum nobis est, quod propter odium H(einrici) de Rupe, qui est advocatus Stabulensis aecclesiae, tam tu quam tui incendia et rapinas in bonis eiusdem aecclesiae facere disposueris, cum eadem bona in tantum sint ab advocati servitio libera, ut nullam in eis portionem vel de iustis pensio- nibus vel de legum compositionibus accipiat. Et quoniam ean- dem aecclesiam ledere non solum contra regiam maiestatem est set eciam contra tui ordinis sanctitatem et contra omnem tam divini quam humani iuris equitatem, mandamus sollertiae tuae et sub optentu gratiae nostrae precipimus, ut te et tuos a lesione et gravamine predictae aecclesiae contineas, sciturus quod, si aliter presumptum fuerit, iusta indignationis nostrae ultione non carebit.
a. morbis c.
1. Conradus his verbis refellit „rumorem regiae debilitatis", de quo scripsit episcopus ep. 299 supra p. 427.
432 WD3ALDI EPISTOLA 303.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 289, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/992dc3bc-3e1d-48fe-9b68-ca72f855199f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success