useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 201
Signature: 201

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
206. Wibaldus Heinrico curiae regiae notario de rebus suis pro- movendis scribit. (M. 204.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 201, S. 341
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 201, S. 341

    Graphics: 
    x

    Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia ca- 1149 tholica, dilecto fratri et amico suo magistro H(einrico) regiae Dec' curiae notario salutem et benedictionem.

    Gratias referimus sollicitudini tuae, quod pro incremento nostri honoris et pro augendis utilitatibus nostris exacta dili- gentia invigilas, cum tamen nos hoc tempore, facientibus pec- catis nostris, parum emolumenti super hoc capiamus. Siquidem mira fit rerum conversio. Nam illi, de quorum fide a plurimis dubitatum fuit, immo ut verius dictum sit quorum perfidia omnibus fere innotuit, honoribus ac divitiis sublimantur; nos vero, quorum fides etiam totius regni approbata est preconio, iam quasi alieni facti sumus. Etenim, karissime frater, contra morem regni factum est, quod, cum proxime et litteras et nun- cium ad curiam transmisissemus, nulla responsa impetrare va- luimus; quod illis precipue solet accidere, de quorum iam pena, iuxta legem Iuliam de reis maiestatis, decernitur. Dicere pos- sumus illud poeticum:

    Speravi melius, quia me meruisse putavi. 1. Dec. 10.

    326 WIBALDI EPISTOLAE 206. 207.

    Rogamus itaque experientiam tuam, ut commoda ad causam nostram responsa nobis nunc, tua efficiente industria, remittan- tur. Et hoc summopere tua providentia cavere debebit, ne de negotio nostro dominus noster rex cum aliquo principum Saxoniae communicet in eo colloquio, quod cum eis habiturus est apud Bavenberch1. Nam hii loco triumphi ducunt, quod nos in ea curia nunc adiuvent, in qua nos eorum causas sepe sustentavimus; quod ipsorum adiutorium non absque mercede vel predii alicuius vel pecuniae conducere possemus. Imperat dominus noster rex, ut de pecunia solvenda ei Corbeienses nostri observent, cum nos ab ipso concessa non solum non accipiamus, set etiam occupata perdamus. Quamobrem a tua discretione di- ligenter ammonitus, ita nobis obsecro, litteras nostris necessi- tatibus commodas ad ducem Saxoniae*, ad episcopum Minden- sem*, ad comitem Herimannum" mittatb. Quarum exempla tu nobis transcripta dirigere curabis; sciturus, quod omnem labo- rem tuum circa nos et aecclesiam Corbeiensem utiliter Deo pre- stante collocabis. Hoc quoque per tuam suggestionem mitis- simum augustum intelligere volumus, quod, nisi sua protectio Kaminatensem aecclesiam in manu nostra erexerit, nulla ibidem de cetero congregatio, nullus divinae religionis cultus instaurari poterit. Vale. ,

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.