useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 247
Signature: 247

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
257. Stabulenses Wibaldum ad se venire optant. Petunt, ut se apud regem adiuvet contra Gozuinum et Everardum de Hengebach. (M. 237.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 247, S. 398
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 247, S. 398

    Graphics: 
    x

    1150 Reverendo in Christo patri suo et domino W(ibaldo) Stabu- lensi venerabili abbati humilis sub eo eodem in loco grex Christo militans debitae subiectionis et dilectionis reverentiam.

    Licet, pater, hoc tempore solito rarius vobis nostra scripserit universitas, tamen non eo minori karitatis ardore circa vestri amorem accendimur, cum tociens vos nobis esse presentem esti- memus, quotiens pietatis vestrae studia circa nos et locum no- strum consideramus. Inde est, quod salutis vestrae prosperita- tem semper optamus, optando desideramus, desiderando exora- mus. Salutantes itaque paternitatem vestram, devotissime rogamus, nt, si salva gratia domini nostri regis optineri potest, ad nos redire non abnuatis, quia tam in interiorum cura et ordinatione quam in exteriorum providentia aecclesiae vestrae ac filiis vestris necessaria et utilis vestra esset presentia. Interim autem sup- plicamus, ut querimoniam nostram, quam domno regi pro illis de Hengebach1 transmisimus*, promovere dignemini; quia, nisi districte super ea, quae iam secundo adversum vos et aecclesiam vestram perpetraverunt, coherceantur, adhuc graviora committere non timebunt. Caeterum ne animum vestrum, maioribus for- sitan negociis intentum, scedula longior aut prolixior e,pistola honeraret, fratri vestro, custodi scilicet aecclesiae, reliqua nar- randa commisimus", a quo de statu rerum nostrarum et tam

    a. comi c.

    1. Gozuino et Everardo. 2. V. ep. 258.

    WIBALDI EPISTOLAE 257. 258. 383

    de his quae intus sunt quam de his quae foris aguntur, si opor- 1150 tunum fuerit, plenius audire poteritis. Paternitatem vestram ad honorem aecclesiae suae omnipotens Deus diu incolumen custo- diat. De Vilippes, si oportunitas acciderit, petimus, ut men- tionem coram rege faciatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.