Monumenta Corbeiensia, Nr. 438, S. 604
1157 Fredericus Dei gratia Romanorum imperator semper augu- Mart stus W(ibaldo) dilecto suo Corbeiensi et Stabulensi abbati gratiam suam et omne bonum.
Quod fama predicat, operum censura declarat: quia persona tua, plurimis ornata virtutibus, ammirabili constantia et fidei puritate prefulget, atque difficilius a fidelitate imperii quam sol a sua claritate discedit. Quare de tua honestate omnimodis con- fidentes, graviora imperii negotia tuo ducimus' tractanda con- silio; et sicut es fide ac probitate precipuus, sic te in nostris negotiis primum et assiduum esse desideramus. Quod autem iam longo tempore personam tuam ad nos venire non iussimus, causa fuit, quia de inmensis Ytalicae expeditionis et Grecae le- gationis laboribus nuper reversum* diuturne pausationis licentia placandum esse putavimus; causa etiam fuit, quia nusquam tuis partibus in tantum approximavimus, ut te ad nos sine difficul- tate tua vocare possemus.
Nunc autem, quia statim post pascas versus inferiores partes iter dirigimus*, omnia illius provinciae negotia sapientiae tuae consilio tractare volentes, rogamus, ut in tercia dominica post pascha5 apud Novimagum nobis occurras.
Preterea scire te volumus, quod expeditionem, quamb apud Wirzbur" in Apuliam' indiximus, ex quo Grecorum gentem de
a. dicimus e. b. proxime additum est in Friderici de eadem re epistola ap. Ottonem Frising. Vil. Fridrrici L. II. c. 30. c. Apnleiam c.
1. Hanc epistolam spatio dierum 24 et 31 Martii 1157 scriptam esse, facile inteUectu est. 2. circ. d. 13 Iunii 1156; v. supra p. 575 n. 2. 3. Mart. 31. 4. cf. ep. 448 supra p. 580. 5. Apr. 21. 6. Fridericum Wirzeburgi d. 16 Mart. 1157 fuisse, docet diploma eius in Mon. Boic. VI . 171.
WIBALDI EPISTOLAE 456. 457. 589
Apulia exterminatam esse comperimus, principibus duximus re- 1157 laxandam; illis specialius necessitatibus intendentes, quibus honor imperii magis opprimitur et quas amplius dissimulare cum ho- nore nostro nec possumus nec debemus: Mediolanensis dumtaxat populi superbiam ac temeritatem, qua aecclesiae et civitates Lon- bardiae, sicut optime nosti, multifarie, destructae sunt et cotidie ad contumeliam imperii destruuntur. Quorum intentiones nisi nostra potentia celeri virtute preveniat, gravior inde imperio horror emerget. Inde est, quod in die Palmarum Fulde ex consilio prin- Mart. 24 cipum expeditionem indiximus Mediolanum, a proxima vigilia pen- tecosten futura usque annum1, Ulme promovendam. Quam expe- ditionem prudentiae tuae sub obtentu gratiae nostrae" iniungimus.
Rogamus, ut, sicut nostrum sigillum convenienti dispositione de tuo arbitrio ordinasti, ita etiam dominae tuae* sigillum sine mora studeas informare et ad nos Aquisgrani sculptumb afferas et bene politum.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 438, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/af3642e2-b2fb-4dd8-9fb3-eaf5bdc07653/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success