Monumenta Corbeiensia, Nr. 402, S. 572
1153 W(ibaldo) Dei gratia Stabulensi abbati H(enricus) comes de
c'Aug'SeptSalmes, quicquid amicus amico.
Dilectioni vestrae notum sit, de adventu vestro summopere me gaudere, tum spe discreti consilii vestri tum solite pacis inter meos homines et vestros reformatione. Quamvis enim vin- culum dilectionis nostrae homines vestri immo adversarii vestri rumpere moliuntur, Deo gratias, incorruptum remansit. Enar- rare vero longum est, quae et quanta ex utriusque latere partis
WIBALDI EPISTOLAE 420. 421. 557
iniuriose facta appareant. Relinquo igitur vestrae diligenti ac 1153 discrete dispensationi, dignitatis vestrae prerogativa et familiari- °'Aug'' tatis vestrae conservatione iniurias utrimque factas terminare. Scitis enim, quoniam castellum meum Salmis et cetera, quae possideo, in pace et in guerra vobis sicut mihi parata semper suberunt. Vester enim" honor est, honorem meum tam in ab- sentia mea quam in presentia diligendo conservare et conser- vando tueri. Quod iniuriarum vestrarum querelam scripto mihi significastis, de sinu dilectionis vestrae affirmo processisse; no- stram prior vobis significassem, si reversio vestra mihi nota fuisset. Veniam ad vos quam cicius potero, vobis locuturus et, utriusque honore conservato, discretis sermonibus vestris obtem- perans.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 402, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9b4ebe34-38d7-48b2-b0d8-90bcc5f2bc5f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success