Monumenta Corbeiensia, Nr. 268, S. 420
1150 Reverendo in Christo patri et domino H(einrico) sanctae Aug^n. Mindensis aecclesiae venerabili episcopo frater W(ibaldus) Dei gratia Corbeiensis abbas exiguas orationes et devotum servitium.
Venientes ad nos dilecti filii vestri, venerabiles fratres no- stri, domnus Warnherus maioris aecclesiae vestrae prepositus et magister Counradus, nunciaverunt nobis a paternitate vestra ver- bum bonum, verbum consolationis: quod videlicet ira vestra ad- versum nos versa esset in misericordiam, et procellam maximae commotionis Dominus, qui mari imperat et ventis1, statuisset in auram5. Laetati itaque sumus in his, que dicta sunt nobis*, quippe qui a longis retro temporibus desiderio desideravimus, probari posse vestrae sublimitati nostram innocentiam nostram- que circa vos et circa sanctam Mindensem aecclesiam devotio- nem et reverentiam. Siquidem prenominatus prepositus vester Warnherus firmavit nobis coram fratribus nostxis et consacer- dotibus a vestra persona et aecclesiae vestrae, conserta manu sua in manum nostram, certitudinem et fidem in animam vestram et suam: quod fratres nostros, qui Kaminatae vel modo sunt vel postmodum futuri sunt, sicut subditos vestros et filios spiri- tuales diligeretis, nec nobis aut ipsis, quod absque vestra per- missioue introierunt, de cetero imputaretis; set eos et bona Ka- minatensis aecclesiae, que in vestro episcopatu posita sunt, de- bita et canonica iusticia fovere et protegere ac manutenere velletis; de iniuria vero et offensione, qua vos et aecclesiam Mindensem
a. Riclingo c.
1. Matth. 8, 26. 2. Ps. 106, 29. 3. Ps. 121,1.
WIBALDI EPISTOLA 278. 405
lesisse insimulati sumus, querelam de cetero non faceretis, set 1150 reconciliationem nostram in consilio dominorum nostrorum, epi- Aug.in. scoporum videlicet Patherbrunnensis1 Monasteriensis* et Osne- bruggensis* poneretis; et si unus quidem ex eis vel certe duo adesse non potuerint, totum verbum nostrum in voluntate et ordinatione domini nostri Patherbrunnensis episcopi dimitteretis.
Nos quoque de cetero paternitati vestrae et aecclesiae Min- densi devote servire parati erimus et officiositate nostra omnem commotionem, quam adversum nos habuisse dicebamini, per mise- ricordiam Dei delinire studebimus, ut, ubi habundavit discordia, superhabundet karitas et gratia'. Nam quia domini nostri regis offensam vos incurrisse propter nos doletis, omnem indignatio- nem eius, quam propter nos" habet adversum vos, ad purum vobis mitigare et serenare diligenter laborabimus; et omnes causas vestras non inferiori studio quam nostras provehere et ad effec- tum perducere, si non dedignamini nobis eas insinuare, deinceps studebimus. Denique, si nuncium vestrum et litteras excusa- torias ad dominum nostrum regem in nativitate beatae Mariae5 ad curiam Nurenberg, ad quam vocaverat vos, transmiseritis, hoc apud eum elaborabimus, quod clementer vobis rescribet et iramb simul et indignationem, quam pro nobis adversum vos habuit, tam per litteras suas quam per nuncium vestrum vobis benigne remittet. Quia etiam in legatione domni regis ad domnum papam in presentiarum transibimus, hoc quoque vestrae excellentiae firmamus, quod contra honorem vestrum et aeccle- siae vestrae nihil cum domno papa tractabimus; set, si domnus papa scripserit vobis pro querela nostra, talia ad vos scribi fa- ciemus, que cogent vos facere iusticiam de invasoribus rerum nostrarum, et tamen quietem vestram et pacem Mindensis aec- clesiae non perturbabunt. Hoc quoque in hac compositione comprehensum fuit, ut, si Deus infra spacium huius morae nos de hoc seculo vocaverit, Corbeiensis aecclesia et successor noster,
a. nos addidi. b. curiam c.
1. Bernhardi. 2. Werneri. 3. Philippi. 4. Cf. Rom. 5, 20. 5. Sept. 8. Cf. ep. 276 supra p. 402.
406 WIBALDI EPISTOLAE 278. 279.
1150 quem Deus in eadem aecclesia post nos ordinaverit, in eadem Aug.in. pace et concordia, que prescnpta est, vobiscum et cum sancta Mindensi aecclesia fide inviolata consistat. Eadem, que prepo- situs Warnherus Corbeiae nobis coram fratribus nostris data fide in manum nostram spopondit et firmavit, magister Conradus apud Patherbrunnam domno episcopo Bernhardo coram aecclesia sua, data fide in manum eius, pro vobis in animam suam fir- mavit; et uterque eorum per osculum pacis suae, quod nobis dederunt, prepositus quidem 'Wernherus Corbeiae, magister vero C(onradus) apud Patherbrunnam, reconciliationem vestram et amiciciam nobis reddentes confirmaverunt.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 268, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e0d2a735-483a-4474-bbfd-693b18ed3387/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success