Monumenta Corbeiensia, Nr. 395, S. 567
Gregorius Dei gratia sancti Angeli diaconus cardinalis et apostolicae sedis legatus Corbeiensi preposito salutem.
Cum in tua venissemus vicinia, quoda ad nos obtentub non veneris, maxime cum te devotum et Romanae aecclesiae fidelem dicas, valde profecto miramur. Per presentia itaque scripta tibi precipimus, quatinus omni remota occasione Quarmatiae in octava pentecostes1, sicut honorem tuum diligis, ad nos venias, respon- dere paratus, presertim cum contra vetitum felicis memoriae papae Innocentii, quod neque ibi neque alibi preposituram de- beres accipere, percepisti, et de aliis, quae ad presens tacere volumus. Quodsi vocationem nostram contempseris, ex tunc te suspensum fore cognoscas.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 412, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9c922fcc-5b11-4c4e-a636-46a0044cff44/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success