Monumenta Corbeiensia, Nr. 197, S. 336
1149 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia ca- 'ct Nov. tholica, dilecto fratri et amico suo H(einrico) regiae curiae notario
benedictionem et vitam usque in seculum.
Eruditioni tuae aliquotiens iniunximus, ut litteras nostras
domino nostro regi transmissas ad verbum exponeres, quod
a. non addidi.
1. 1147 Febr.; v. Chronogr. Corbeiens. supra p. 55. 2. c. Mart. 1146. 3. d. 15 Iunii 1146. 4. 25 Dec. 1149.
WTBALDI EPISTOLA 202. 321
quidem hactenus fecimus ad voluptatem, set nunc rogare cogimur 1149 per necessitatem. Etenim quantas contumelias et in persona nostra et in rebus sustineamus, litterae, quas domno regi scri- psimus, tuae dilectioni patenter indicabunt. Sane hoc plurimum cor nostrum urit et cogitationes nostras in dolorem accendit, quod ab emulis nostris iactatur, mala, quae nobis acciderunt, nutu ac voluntate domini nostri regis evenisse; ac fideles nostri super hoc coniecturam sumunt, quod absente domino nostro rege, cum regnum quodammodo claudicare putaretur, nichil tale pre- sumptum fuit. Set recordari decet experientiam tuam et ad memoriam reducere domino nostro regi, qualiter ad primas lit- teras nostras, cum in eis ipsi revertenti devotio nostra occur- iuni. reret ac de impedimentis, quae nobis apud Kaminatam et Vis- bick acciderant, supplicem ei querelam optulissemus1, respondere dignatus sit. Quae verba huiusmodi sunt: Quae Corbeiensi eccle- siae pro tua dilectione in abbatiis, Kaminata videlicet et Visbick, contulimus, ad usus eius Deo annuente conservabimus; certi, quod Corbeienses pecuniam, quam iuramenti assertione promiserant, indubitanter nobis persolvant*. In eisdem litteris nobis mandatum fuit, quatinus in assumptione sanctae Mariae* Frankenevort ad curiam veniremus, ubi tam de privatis quam de publicis regni negotiis regia celsitudo cum nostra parvitate familiari consilio convenire dignaretur. Intra quod temporis spacium curia cele- brata est* apud Werzeborch, ubi principes Saxoniae dominoiuL25 nostro regi occurrerunt. Ad eam curiam venit quidam pres- biter, ab abbatissa de Giseka5 mercede pro dimidia marca conductus, cui nichil de Kaminatensi re pertinebat, qui adver- sum nos, ut modo primum audivimus, multas querelas deposuit. Qui, cum litteras domini nostri regis nescimus quo interventu acceperit, quarum continentiam necdum cognoscere potuimus, disseminavit per totam Saxoniam, se hoc in litteris accepisse, ut, quaecunque per nos apud Kaminatam gesta erant, cassari et
1. ep. 180 supra p. 300. 2. ep. 181 supra p. 302. 3. 1149 Aug. 15. 4. 1149 Iul. 25. V. Annales Palidenses 1149 (Mon. Germ. SS. XVI. 84), et librum meum de Conrado III p. 171 n. 15. 5. Iuditha. Jxni, Bibliothec» I. 21
322 WIBALDI EPISTOLAE 202. 203.
1149 immutari a domno rege deberent. Tu vero, cum familiari Aug. sermone apud nos Frankenevort utereris, dixisti nobis, ut, re- cepta pecunia quam dederamus, predicta loca libera relinque- remus; quod verbum etiam in Saxoniam sonuit et nos ac nostros in gravem suspicionem adduxit. Et ex parte sonuit in auribus nostris, quibus auctoribus, quibus pignoribus pecunia congregari posse promittitur. Caeterum diligentiam tuam per divinum iudicium obtestamur, ut, quoniam apud dominum nostrum regem et auctoritate et consilio vales, saluti eius modis omnibus pro- videas, ne per consilium alicuius laici, qui nec Deum timet nec hominem reveretur, in detrimenta et destructionem aecclesiarum assensum prebeat. Multum equidem confidimus de veritate iu- dicio ac perseverantia ipsius; set opprobria exprobrantium nobis cadunt super nos1, dicentium invicem: Vide, quid contingit bene merito familiari ac domestico et in secretis consiliis semper ad- misso. Ceterum, ut finem dicendi faciamus, nos in curia laici alicuius patrocinium nunquam quaesivimus, set per clericos no- stra omnia disponere consuevimus. Et quoniam iam in ecclesia et in regno fides tua et discretio adprime innotuit, diligentiae tuae attenta prece committimus, quatinus negotium nostrum ita, Domino favente et domini nostri regis clementia prestante, tuea- ris, ne" nos non solum Corbeiam deserere, verum etiam totum regnum domini nostri regis exire ac relinquere compellamur. Super quo tam ex litteris tuis quam ex litteris domini nostri regis per presentes nuncios certi fieri desideramus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 197, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/9deb855e-2886-46bd-86c1-de336b968b3e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success