useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 181
Signature: 181

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
186. Wibaldus Guidoni cardinali respondet, se ob Lotharingiac motus et Conradi regis praeceptum in Saxoniam ad eum non esse venturum. (M. 166.) a. 8 ap. Ottonem Frising.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 181, S. 322
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 181, S. 322

    Graphics: 
    x

    1149 Reverendo patri suo et domino G(uidoni) venerabili sanctae Romanae aecclesiae diacono cardinali1 apostolicae sedis legato frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.

    Postquam de transitu vestro in Poloniam vera relatione comperimus*, longo tempore apud Corbeiam in ea expectatione solliciti atque suspensi fuimus, ut in reditu vestro competenter vobis occurrere possemus et tam devotum quam debitum tum in persona tum in rebus obsequium pro reverentia domni papae et domni cancellarii et pro vestrae personae honorificentia cum omni fide et sinceritate exhiberemus. Set quoniam crebra mala, quae Lotharingiam et precipue Arduennam nostram assiduis predis atque rapinis et incendiis affligunt, nos illac transire compulerunt et nos cotidianis pressuris tanquam in acie dimi- cantes implicitos tenent, multum ex animo dolemus, quod ad vestrae iussionis mandatum vestre sublimitati occurrere tam longe positi non valemus, precipue cum vestris sollicitudinibus desit cooperator episcopus Anselmus", in cuius prudentia et fideli consilio plurimum posset inniti vestra discretio. Preterea do- minus noster rex Romanorum Cuonradus, Ratisponam in octavis

    a. 8 ap. Ottonem Frising.

    1. S. Mariae in porticu. 2. anno 1148 post m. Septembr. V. ep. 121 supra p. 195. 3. Havelbergensis, qui tum in Italia erat. V. librum meum: Gesch. des deutschen Keiches unter Conrad III p. 279.

    WrBALDI EPISTOLAE 186. 187. 307

    pentecostes perveniens, misit nobis legatos cum litteris, precipiens, 1149 ut in martirio apostolorum Petri et Pauli1 sibi absque ullo dila- tionis impedimento presentiam nostram exhiberemus. Misimus vero ad vestrae excellentiae pedes procuratores nostros, quibus confidenter inperabitis, ut iuxta beneplacitum vestrum de rebus nostris vestris oportunitatibus subserviant. Vestra vero bonitas, sicut de vobis et de tota Romana aecclesia confidimus, necessa- rium eis patrocinium non denegabit.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.