Monumenta Corbeiensia, Nr. 260, S. 414
1150 Eugenius episcopus servus servorum Dei H(einrico) vene- Iim'24 rabili fratri Mindensi episcopo salutem et apostolicam bene- dictionem.
Pervenit ad aures nostras, quod Kaminatensem aecclesiam pro eo, quod quidam monachus, dum resarciret ipsius aecclesiae tecta, casu corruerit et ita sine sanguinis effusione obierit, per unius fere anni spacium a divinis feceris cessare officiis, et eam recon- ciliare disponas. Set si res se ita habet, quod nec violentia nec pravo studio contigit, nulla ratione videmus, quod eadem aec- clesia" propter hoc reconcilianda sit vel a divinis debeat cessare officiis. Preterea fraternitati tuae mandamus, quatinus Thide- ricum de Riclinge, Reimbertum quoque et Thidericum ipsius filios, qui predia ipsius aecclesiae contra iusticiam invasisse etb illicite detinere presumunt, districte commoneas, ut, si hoc verum esse constiterit, easdem possessiones aecclesiae ipsi restituant et ab infestatione ipsius loci omnino abstineant. Quodsi com- monitioni tuae obedire contempserint, canonicam de ipsis iusti- ciam facias.
a. quod eadem aecclesia bi s leguutur in cod. b. et om. cod.
WIBALDI EPISTOLAE 271. 272. 399
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 260, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/a48b12b5-86d5-4969-8472-b1af9eba87e6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success