Monumenta Corbeiensia, Nr. 43, S. 138
1147 Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri R(udolfo) Halverbergensi1 episcopo salutem et apostolicam bene- dictionem.
Dilectus filius noster Wibaldus abbas et monachi Corbeienses nobis conquesti sunt, quod Poppo de Blanchenburch et filius eius C. atque R(einh.) canonicus tuus reditus omnes, quos ha- buerunt in Cropensteden* et Gruninge*, sibi violenter abstulerunt et iniuste detineant. Quia igitur ex officii nostri debito eorum iusticiae deesse nec volumus nec debemus, per apostolica tibi scripta mandamus atque precipimus, quatinus, si eorum querimo- nia veritate innititur, ipsos invasores districte commoneas, ut ablata cum integritate restituant. Attoquin infra duos menses, postquam presentia scripta susceperis, de ipsis canonicam iusticiam facias.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 43, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/a1f83ee3-ebf0-476a-a7e2-f19d87161498/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success