Monumenta Corbeiensia, Nr. 215, S. 355
W(ibaldo) venerabili abbati, carissimo sibi, A(nshelmus) pau- 1150 per Christi orationes cottidianas et obsequium cottidie" paratum. Ian'?
Carissime, scripsisti mihi* familiariter et breviter; set mihi, multa de te et de me scire volenti, pauca non sufficiunt. Uti- nam per triduum saltem simul sederemus, et in medio nostrum noster cancellarius* sederet, ut mutua collocutione in omnium nostrum noticiam veniret, quod singuli intra se clausum tene-
a. sie ex semper correctum esi in cod.
1. circ. Febr. 2. 2. V. ep. 211 supra p. 230. 3. Arnoldus.
22*
340 WTBALDI EPISTOLA 221.
1150 rent. Ego quidem iterum iam in alveum cordis mei regressus 4n" sum, nec sponte mea de cetero adeo supereffluere disposui, ut ad instar torrentis lutum colligam, quo involvar, et cenulentam turbationem, quam sepe passus" sum, iterum paciar. Quid enim mihi inter molentes, licet alter interdum assumatur1, ubi conti- nuus et infinitus est circuitus? quid mihi in agro, ubi, licet alter assumatur, tamenb vix umquam deest sol urens et estus percu- tiens seu alia quaevis temptationis intemperies? Quin immo in lectulo conquiescam, ubi, licet alter interdum relinquatur, tamen alter nequaquam tot temptationibus expositus frequentius assu- mitur. In presepio meo Havelberch pauper Christi cum fra- tribus meis pauperibus Christi maneo; ubi alii nostrum turrim fortitudinis aedificant a facie inimici*, alii sunt in excubiis ad defendendum contra insultus paganorum, alii divinis obsequiis mancipati cottidie martyrium expectant, alii animas suas Deo reddendas ieiuniis et orationibus purificant, alii lectionibus va- cantes et sanctis meditationibus insistentes et sanctorum vitam et exempla imitantes se ipsos exercitant; et omnes nudi ac pau- peres nudum ac pauperem Christum, quantum possumus, sequi- mur. Satis lusimus; de reliquo seria res agatur. Christus in presepio, Christus in pretorio; aliter ibi, aliter ibi. Ibi, id est in presepio iacenti, angeli laudantes concinuerunt; ibi, id est in pretorio ante principes stanti, acclamaverunt Iudaei: Crucifi- gatur, crucifigatur. O sigillum divinae scripturae! Quis mihi aperiet? Quis, inquam, nisi agnus, qui occisus est ab origine mundi. Crede mihi, frater karissime, melius et tutius est cum Christo iacere in presepio et vagire miserias humanae conditio- nis, stella nova desuper lucescente, angelis gloriamconcinentibus', regibus diversa munerum exenia offerentibus, quam stare in pre- torio, irridentibus militibus, flagellantibus, conspuentibus, alapis verborum caedentibus, coronam spineam, spineam, vere spineam, vere aridam, vere suco vitae aeternae carentem, vere spineam, pungitivam, aculeos detractionis post laudes habentem, plecten-
a. passu c. b. tu c. c. concinnentibus c.
1. Cf. Luc. 9, 28: „unus assumetur et alter relinquetur'1. 2. Ps.60,4.
WIBALDI EPISTOLAE 221. 222. 341
tibus, sole contemplationis divinae obscurato, terra corporis tre- 1150 miscente", petra fidei scissa, velo templi diviso. Crede mihi, frater karissime, tutius est in presepio quam in pretorio. Ibi consolationes, hic terrores. Sufficit. Dum enim scribo et lon- giorem ejristolam facere volo, nuncius Maguntini archiejriscopi1 supervenit, et, datis litteris factaque verborum legatione, eadem hora discessum paravit; et hanc e.pistolam succidere me coegit, quia nuncium meum statim cum illo mittere me oportuit. Do- minum meum ac tuum augustum humillimum*, dum circa ipsum es, diligenter custodi; et quia Deus fidelem te et sapientem fecit, fac quod potes et scis, quantum tibi permittitur. Saluta can- cellarium nostrum ex Anshehno tuo et suo.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/898a1cd1-c94f-49ee-b5be-a7b4899508aa/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success