Monumenta Corbeiensia, Nr. 407, S. 578
1153 Reverendo patri suo et domino A(nastasio) sanctae catholicae ei et apostolicae aecclesiae uni et universali papae frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Ex quo divina providentia sacrosanctam matrem nostram Romanam aecclesiam regi disposuit per religiosissimam sollicitu- dinem vestram, in precipuo desiderio habuimus, vobis corpora- liter nostram exhibere presentiam: ut aliquo certiore indicio filia- lem, quam circa vos gerimus, affectionem plenius intelligeretis, et nos confidentius familiari colloquio quaedam apud vestram sublimitatem suggereremus, quae longum est et fortassis inutile posset fieri cartae et attramento committere. Set quoniam iam proxima nobis expeditio Italica1, ad quam nos et animo et rebus instanter preparamus, ab hac facultate nos retinet, signis pre- sentibus et levi nuncio nostram celsitudini vestrae devotionem offerimus; Dei omnipotentis clementiam humili prece exorantes, ut vos ab inportunis et malis hominibus liberare dignetur, et beati Petri naviculam, cuius vos gubernaculum tenetis, in flucti- bus, quibus assidue quassatur, ne mergatur, erigere non recuset. Mirabiles quidem elationes maris, set mirabilis in altis Dominus*. Paulus apostolus ad discipulum suum Timotheum scribens, dicit: Nemo adolescentiam tuam contemnat*. Nos, discipuli et servi, magistro et domino ausu caritatis suggerimus: Nemo senectutem vestram contemnat; quoniam ante acta innocenter vita talis" fuit, ut vos neque vivere pudeat neque mori ullatenus pigeat. Siqui- dem a retro annis quinque et viginti* vestram beatitudinem satis intima et familiari noticia cognovimus5 et gratia vestra atque miti patrocinio in omni causa seu privata seu publica, quam
a. vitilis cod.
1. mense Octobri a. 1154 Wibaldum cum Friderico rege in Italiam pro- fectum esse constat. 2. Ps. 92, 4. 3. 1 Timot. 4, 12. 4. Ex quo intelligi debet, Wibaldum anno 1128 in curia papali fuisse. 5. Anasta- sius IV anno 1128 fuit Conradus episcopus Sabinensis.
WIBALDI EPISTOLAE 425. 426. 563
apud Romanam aecclesiam egimus, perfrui omni cum benignitate 1153 et efficacia meruimus. Inde est, quod intolerabilis dolor, qui de transitu reverendi patris nostri, vestri utique predecessoris, ani- mam nostram iusto merore sauciaverat, non parvo delinimento mitigatus est, cum ordinator temporum Deus vestram sanctita- tem in ipsius cathedra beata successione sedere fe,cit, ut vita vestra inclita cunctas illustrare possit aecclesias et nobis con- suetae misericordiae benignum tribuatis effectum. Repetimus enim a vestra celsitudine quodam pietatis iure familiarem gratiam, quam ab antecessoribus vestris longo tempore optinuimus, ut liceat nobis absque presumptionis nota de sollicitudine aecclesia- rum, de statu regni aliqua intimare. Quod tunc confidenter fa- cere incipiemus, cum per sacratissimos apices vestros hoc facere ammoniti fuerimus. Peticiones nostrae, quas pro necessitatibus nostris vestrae clementiae porrigimus, subter annexae sunt; quas efficaciter exaudiri pro nostrae perpetuae servitutis augmento, deprecamur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 407, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/a2d4e186-2888-411d-87de-d6c60f7964f5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success