Monumenta Corbeiensia, Nr. 306, S. 465
C(onradus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) Corbeiensi .1151 abbati gratiam suam et omne bonum.
Sinceritati tuae notum sit, quod nos ex consilio et peticione principum duci H(einrico) Saxoniae ad expostulandam beneficia- lem iusticiam curiam Ulme in octava epiphaniae1 indiximus. Ipse vero ad eandem curiam non solum venire neglexit, verum etiam armata manu ducatum Bawariae occupare conatus est. Nos itaque, debitum regalis censurae magis quam eius facta at- tendentes, aliam curiam ex iudicio principum in festo Barnabae apostoli* Ratispone ei prefiximus, querimoniae ipsius Deo auctore satisfacturi. Cetera nuntius.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 306, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/fa26a216-2e7a-4c3b-8a8b-855b22f3dc4c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success