Monumenta Corbeiensia, Nr. 262, S. 415
Eugenius episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo 1150 filio C(onrado) illustri et glorioso Romanorum regi salutem etc-Iun'2 apostolicam benedictionem.
Quod per sublimes legatos matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam, sicut ex primis et secundis litteris excellentiae tuae percepimus, ex communi consilio principum regni tua destinavit serenitas visitare, ut" cum eis de statu et utilitatibus aecclesiae Dei ac regni tractare et ordinare possimus, nobis et fratribus nostris gratum et acceptum est. Et quoniamb eorundem legato- rum prestolaremur adventum, nostros quoque legatos iam diu, sicut credimus, ad tuae nobilitatis industriam misissemus. De- siderium siquidem nostrum est, ut ea, inter aecclesiam et regnum quae a predecessoribus nostris et tuis statuta sunt, inter nos et maiestatem tuam ita Domino auxiliante firmentur, quatinus sponsa Dei universalis aecclesia suo iure quiete fruatur, imperium de-
a. et c. b. sic cod.; an uisi?
400 WIBALDI EPISTOLAE 272. 273.
1150 bitum robur optineat et christianus populus iocunda pace et
Iun. 24
grata tranquillitate letetur. Negocium vero Morbocensis mon- asterii, unde nos attencius exorare voluisti, antequam ad nos tuae regales litterae pervenissent, venerabili fratri nostro Lau- sannensi episcopode cuius utique prudentia et honestate valde confidimus, communicato fratrum nostrorum consilio, discutien- dum et terminandum commiseramus. Unde visum est nobis et fratribus nostris, equitati fore contrarium, si in causa ipsa, altera parte absente, in presentiarum modis aliquibus procederemus". Set ad eundem fratrem nostrum negocium ipsum direximus; qui, tanquam vir discretus et prudens et in regularibus discipli- nis per longum temporis spacium eruditus, enormitates monacho- rum eiusdem loci salubriter corrigetb et causae ipsi canonicum finem Deo auxiliante imponet. De caetero autem Ottonem illum, qui postposita Dei reverentia nasum cuiusdam clerici nefario ausuc amputare minime formidavit, nisi satisfacturus de tam gravi excessu apostolico conspectui se representet, absolvendi ab excom- municatione consilium habere nequaquam potuimus. In quem ni- mirum rigor regiae potestatis prius debuit acriter exarsisse, quam ad aures nostri apostolatus querela tanti facinoris pervenisset.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 262, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/aa27f56f-66b4-4e60-a89b-527e92825098/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success