Monumenta Corbeiensia, Nr. 92, S. 190
1148 Domino suo venerabili Corbeiensi abbati frater A(delbertus)
prepositus Corbeiensis tam devotam quam debitam patri obe,-
dientiam.
Non videatur vobis durum, si solito attentius vos revoca- mus; quia, quod honori vestro timemus, quod ecclesiae vestrae detrimentum formidamus, ex dilectione est, qua vos diligimus, ex fide est, quam ecclesiae debemus. Multa siquidem apud nos geruntur, pro quibus vestri presentiam valde necessariam habe- mus, de quibus ipse presens abundantius videbitis, quam nos absenti scriptis insinuare possimus, preter illa, quae adhuc, si moram feceritis, propter absentiam vestram futura esse formi- damus. Una etenim vox, eadem sententia omnium, qui diligunt vos: utile esse, quod absque dilatione redeatis et, ne qua in- convenientia apud nos oriantur, quae postmodum cum difficul- tate reprimi oporteat, precaveatis. Licet enim non ignoremus, quod, si in presentiarum redieritis, annonam omnem precio com- parare debeatis, non tamen videtur nobis tutum, quod propterea diutius remaneatis, set statim post acceptas litteras has de red- itu vestro disponatis, quia utique laudabilius est et nobis ca- rius, quod argentum vestrum quam honorem perdatis. Scimus etiam, quod, cum veneritis, multa quae neque camerarius vester neque nos possumus, per vos acquiretis, quia vos per miseri- cordiam Dei talem esse scimus, qui et vobis et nobis solatio esse possitis. Non moveat vos, quod domum ad habitandum non habetis apud nos, quia apud Sanctum Martinum" habita- culum valde commodum et secretum usque ad consummationem domus vestrae vobis previdimus, ubi cum omni devotione liben- ter ipsi vobis serviemus, tantum presentem vos habeamus. Annonam fratrum a villicis nostris aut vix aut nullo modo extorquere iam possumus. Fuldenses nichilominus presentiam vestram multo desiderio expectant, quia aecclesia suab, quae
a. Mart. c. b. nra c.
WIBALDI EPISTOLAE 99. 100. 175
sine pastore est, ubique colliditur, ubique distrahitur, ubique 1148 dissipatur. Unde et abbas Hersveldensis"1 litteras domni papae, quas vobis et aliis abbatibus direxerat*, ad nos transmisit, mul- tumque etiam ipse propter iniunctum sibi et vobis negotium, ut redeatis, iam diu desideravit.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 92, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ad9201df-64f1-4419-8bca-1b37747ca3fd/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success