useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 193
Signature: 193

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
198. Guido cancellarius papalis Wibaldo respondet, famam ferre de Conradi regis cum Emanuele Graecorum imperatore foedere contra ecclesiam Romanam icto. Monet, ut rei obluctetur. (M. 214.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 193, S. 332
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 193, S. 332

    Graphics: 
    x

    1149 Karissimo et speciali amico suo W(ibaldo) Corbeiensi abbati c- oct ' Guido sanctae Romanae aecclesiae diaconus cardinalis1 et can- cellarius salutem et dilectionem.

    Dubietatem, quae de statu tuo in nostro pectore versaba- tur, et nuncius tuus et transmissae nobis per eum litterae* abstulerunt. Optamus enim in Domino, ut cuncta semper tibi salubria, cuncta sint prospera, et ut superna clementia te in actionibus tuis celesti miserationis suae auxilio tueatur. Ad peragenda ea, pro quibus hac vice rogasti, domnum papam circa te benivolum sentientes, secure operam dedimus, sicut ex eius tibi litteris apparebit. Preterea tibi tanquam cauto et pru- denti viro et in dilectione probato eloquimur. Certum est, quod post discessum domni C(onradi) Romanorum regis, nisi domnus papa specialiter et districte prohibuisset, adversus filium eius iuniorem regem guera mota fuisset et non modica orta turbatio. Nunc autem, sicut domno papae ac nobis significatum est et rumores etiam increverunt, pater ipsius rex C(onradus) mala pro bonis, quod Deus avertat, reddere nititur, et cum Constan- tinopolitano imperatore* sanctam Romanam aecclesiam, catholi- corum omnium matrem, graviter si poterit affligere et infestare disponit. Sicut ergo eadem mater nostra et nos, ipsius alumni, de tuo circa eam fideli obsequio et officiosa fidelitate confidimus, ita ex parte domni papae ac nostra dilectionem tuam monemus, monendo rogamus et attentius exhortamur, ut modis quibus pot- eris, tanquam verus Christi athleta et in apostolorum principis 1. SS. Cosmae et Damiani. 2. ep. 195 supra p. 314. 3. Emanuele.

    WIBALDI EPISTOLAE 198-200. 317

    fide fundatus, efficere studeas, ne adversus apostolicam Romanam 1149 aecclesiam huiusmodi fluctus insurgant, vel, si forte aliquorum pravitate insurgere ceperint, cum aliis ecclesiae Dei fidelibus pro viribus et prudentia tibi a Deo collata compescas. Nec ista ideo scribimus, quod domnus papa vel nos de prefati regis con- stantia dubitare debeamus, set quia nostri desiderii est, ut affe- ctum, quem tempore colloquii, quod cum eo habuimus, erga sedem apostolicam verbis ostendit, ita etiam abundantius operis exhibitione demonstret.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.