Monumenta Corbeiensia, Nr. 322, S. 482
1151 C(onradus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) Corbeiensi
«pt ' in. abbati gratiam suam et omne bonum.
Discretioni tuae volumus esse cognitum, quod octava die post proximam nativitatem sanctae Mariae* nonnulli principum nostro se conspectui presentabunt apud Herbipolim, de negotiis ecclesiae et regni et de nostra expeditione nobiscum tractaturi. In quibus et tua opus habemus presentia, utpote cum quo fa- miliarius et plenius singula intendimus pertractare. Per pre- sentia igitur scripta sollicitudini tuae mandamus, quatinus, omni dilatione et occasione postposita, in termino supra memorato, modico comitatu contentus, nostro te conspectui representes.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 322, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/b30ebab2-ef27-4c98-82c6-c476181278e6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success